Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (815)

Septimo est hostium superativa.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod quidam comes Persarum regi Alexandro misit armaturas tante fortitudinis, tante nobilitatis, tante puritatis et splendoris quod non erat aliquod jaculum quod posset illas penetrare. Et quia in illis erant caracteres rosarii, timens Alexander quod ibi latitaret aliquod malum, vocatis peritis inventum est quod ille armature fabricate fuerunt sub signata constellatione, et quod virtute celesti tantam virtutem et firmitatem haberent.

Loquendo spiritualiter per Alexandrum homo intelligitur, cui mittuntur armature a Spiritu Sancto virtutis mirabilis ut per jaculum cujuscunque peccati nec frangi nec penetrari possint. Nam galea est corona Christi, clavi pro gladio, crux cooperta pelle Christi pro scuto, pro calcaribus pedum vulnera, pro lorica livores flagellorum. Et in omnibus istis relucet rosarium quinque vulnerum Christi, in quibus est impressa virtus a supernaturali virtute divinitatis, ut frangi per peccatum nec superari possit.

Indexed exemplum: TE019956
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para