Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Passio Christi (817A)

Item ad idem. Legitur quod fuit quedam devota persona que dum in Parasceve in devotione staret vidit de fonte clarissimo elevari nubem. Cum elevata esset, fuit candidissima et plus elevata efficeretur rubea. Vidit cruces guttas distillare de ea ad modum roris cadentes super corpora infirmorum et paraliticatione membrorum gravatos. Et cum hec persona cum lacrimis orasset seu misericordiam implorasset divinam, ut sibimet visionem dignaretur ostendere vel exponere, juvenis quidam stetit in dextera ejus dicens:" Iste fons est Virgo Benedicta, nubes Filius ejus candidus in Nativitate, sed rubicundus in morte. Ab isto super corda peccatorum fluunt gutte diversarum inspirationum habentes semper representationem Passionis Christi et hec contra peccata diversa, nam sanguinis effusio est contra luxuriam, fellis et aceti potatio est contra gulam, ejus denudatio contra avariciam, locus in quo fuit suspensus qui erat locus homicidarum contra iram, fustigatio ejus contra accidiam, patibulum crucis contra superbiam. Et sic quot sunt spirituales infirmitates, tot pluunt de ista nube gutte pietatis immense. "oratione B.

Indexed exemplum: TE020178
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para