Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (818)

Item ad idem. Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam leo qui in quodam nemore fuit a quodam serpente astrictus; et cum immineret sibi mortis periculum, venit quidam miles venando et interfecto serpente salvavit leonem. Finaliter duo acciderunt: unum quod leo continue secutus est liberatorem suum; secundum quod accidit fuit quod miles volens recedere in navi leonem non potuit collocare. Cum ergo miles recederet et leo eum sequi vellet, in mari posuit se ad natandum: tam diu secutus est eum quousque mortuus est.

Loquendo spiritualiter leo est homo, serpens est dyabolus vel peccatum, miles salvans Christus. Et quia iste ascendit in navi crucis nec eum possumus sequi, sequamur eum per mare penitentie, et tam diu stemus in eo donec mors nobis occurrat.

Indexed exemplum: TE019959
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para