Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Angelis (82)

Secundo demones fugant.

Unde legitur ibi supra quod quidam peccator religionem intravit et post tempus infirmatus mortuus est. Cum autem fratres ante lectum suum psalmos dicerent, abbas vidit quatuor demones deteriores consurgentes a quatuor pedibus lecti. Primus dixit hunc versum:” Dixit injustus ut non delinquat et cetera. ” Secundus dixit:” Quam dolose egit et cetera. ” Tercius dixit:” Verba oris ejus et cetera. ” Quartus clamando dixit:” Iniquitatem meditatus est et cetera. "

Econtra quatuor angeli ex adverso contra quatuor demones exsurrexerunt et quatuor versus sequentes dixerunt. Primus dixit: "Domine in celo misericordia tua. ” Secundus dixit:” Homines et jumenta et cetera. ” Tercius dixit: "Inebriabuntur ab et cetera. ” Quartus dixit: “ Domine apud te est fons vite Jhesus Christus. ” Quo audito demones confusi recesserunt dicentes: "Nihil hic facimus. "

Notes:
  • Ps. 36, 1, 310
Indexed exemplum: TE014150
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para