Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peccato (831)

Sexto est deceptivum.

Fuit quedam religiosa que dum interrogaretur a quodam sene per quem modum religiosa facta fuerat, respondit: "Cum fui parvula patrem habui elemosinarium et pium et sanctum; econtrario habui matrem crudelem, loquacem, rixosam, immundam. Cumque ambo morerentur, in morte matris fuit tranquillitas summa et temperies aeris. Sed in morte patris fuit tanta commotio aeris et tanta tempestas quod vix potuit sepeliri. Cumque ego sola existens cogitarem quam vitam illorum eligerem, apparuit mihi quidam magnus cum terribili facie et ait mihi: "Sequere me!” Et eduxit me ad campum prepulcerrimum, in quo erant palacia lucidissima, societas gaudens, habundancia pacis et tanta habundancia complacencie ut declarare non possem. Cum autem patrem meum vidissem cum illis et eum rogassem ut me retineret cum eo, respondit: "Non possum quousque fueris secuta vestigia mea. ” Tandem ductor duxit me ad domum obscuram in qua vidi fornacem accensam plenam ere liquefacto; et cum vidissem matrem meam ibi immersam usque ad dentes, clamavit: "Heu! Filia, hec patior propter opera mea, adjuva me et noli despicere fletus matris tue. Memento doloris mei parturientis te. ” Tunc cum commota essem et vellem ad eam accedere et vellem eam extrahere , ductor prohibuit me dicens: "Hec prostituit animam suam dyabolo in presencia sponsi sui Christi, et quantum in se fuit iterum crucifixit Deum. Et quia Deus summe odit peccatum et persequitur eum in quocunque loco eo quod destruit omnia opera reparationis, id circo eternaliter est damnata. ” Tunc post hoc vitam patris elegi et non matris. ”

Indexed exemplum: TE019972
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para