Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Penitentia (835)

Item ad idem. Legitur in libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam gravissima infirmitate correptus rogabat Deum ut tolleret eum de mundo, quod cum frequenter petiisset, astitit ei angelus dicens: "Missus sum ad petitionem tuam expediendam, elige vel duobus diebus esse in purgatorio vel duobus annis sustinere hanc infirmitatem. ” Ille gaudens elegit primum et mortuus est. Post modicam horam apparuit ei existenti in Purgatorio angelus. Quem videns dixit: "Quis es tu?” respondit: "Ego sum angelus Dei qui te huc adduxi. ” Et ille: "Non es, quia angeli non mentiuntur, et tu promiseras quod per duos dies essem hic, et fui hic per centum annos. ” Tunc angelus: "Scias quod nondum fuisti hic per unam horam, nec adhuc disponitur de sepultura corporis tui. ” Tunc ille: "reduc me, obsecro, ad seculum. ”

Quod cum ille fecisset ex dispensatione divina, iste omnes advenientes movebat ad complementum penitentie eo quod penitentia esset mensa usuraria, ager fecundissimus et mineria ditativa.

Indexed exemplum: TE019976
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para