Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Penitentia (840)

Item ad idem. Legitur in eadem Hystoria quod dum Christiani ex eorum peccatis essent obsessi et jam in puncto mortis positi, quidam defunctus surrexit notus fere ab omnibus et in medio eorum clamavit: "Nihil est ita fetidum Deo sicut peccatum, et eo quod non solum maculat corpus sed etiam mentem, iram Dei inducit et odium de seipso facit, inutilem reddit hominem et durum ad omne bonum complendum, servum facit esse dyaboli et in animam imprimit suam ymaginem, summam abjectionem facit. Et in tempore belli projicit arma, ad amaritudinem inducit, et corrosionem facit in corde. Nec est aliquid quin super peccatorem dominetur dum habet vestem et vexillum peccati. Nec est vobis refugium quin sumatis vexillum penitentie quod fugat demones, placat Deum, attrahit sanctos, angelos ad subsidium porrigendum. ” -[f° 150]-

Tunc illi penitentes et dolentes fleverunt et postquam fuerunt confessi, irruentes in multitudinem infinitam Sarracenorum perfectam victoriam habuerunt de eis.

Indexed exemplum: TE019981
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para