Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Penitentia (841)

Septimo est honorativa.

Legitur in libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam Simbaldus nomine, qui ex devotione quam habebat de voluntate sue uxoris castitatem vovit perpetuam. Cum autem instigatus per demonem, votum fregisset et cognovisset uxorem, ex ea habuit filium quem appellavit Latronem. Item postea eam cognoscens filiam habuit quam appellavit Lupam. Cum igitur istis viciis et multis aliis venisset ligatus ad beatum Germanum et cum contritione cordis fuisset ei confessus, pro penitentia inclusit eum in quodam habitaculo ut septem annis ibi remaneret. Cum autem in cena Domini iste peccator inclusus fleret et instaret apud Deum ut suam penitentiam acceptaret, apparuit ei angelus Domini dicens: "Accessisti ad viridarium penitentie in quo scaturit fons divine misericordie, omnium criminum lavativa; et ideo egredere quia acceptavit Deus tuam penitentiam, et in signum hujus cum porta sit firmata et signata cum annulo Remigii stante integritate sigilli, ejiciam te foras. ” Quod dum fecisset, innotuit beato remigio et virtutem penitentie commendavit.

Notes:
  • Saint Germain évêque de Paris (v. 496-576)
  • Saint Rémi évêque de Reims (v. 437-533) apôtre des Francs et oncle de saint Génébaut.
Indexed exemplum: TE019982
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para