Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Penitentia (841A)

Item ad idem. refert Jacobus de Vitriaco quod Karolus imperator habens tres filios, dum eos ad suam presentiam advocasset, habens tria poma, cuilibet dedit unum, et precepit ut apperirent. Et quia unus ex complacentia pomi ad preceptum patris, aliis apperrientibus, distulit aperire, statim duobus aperientibus duo regna et magnam terram donavit. Cum autem tercius vellet tunc pomum suum aperire, pater ei abstulit, et terram non dedit. Loquendo spiritualiter, iste imperator est Deus, qui habet tres filios peccatores -[f° 133d]- et obstinatos usque ad mortem. Sed pomum est penitentia, quia quando aperitur quando Deus vult, negatur quando homo vult. Primi honorantur et ultimi confunduntur.

Indexed exemplum: TE020183
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para