Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peregrinacione (850)

Item ad idem. Refert Cesarius quod dum quidam peregrinus fuisset receptus a quodam milite et ipse propter compassionem frigoris illa nocte involvisset eum in capa sua optime, fugit peregrinus cum ea. Cum autem ille miles ad regiones distantes peregre vellet ire, accepit annulum aureum et dividens eum in presencia sue uxoris dixit: "Usque ad quinquennium me expectabis. ” Cumque autem ad sanctum Thomam et coram suo sepulcro oraret, demon, qui in specie peregrini receptus ab eo fuerat, apparuit ei cum capa furata dicens: "Agnoscis me Gerarde!"

Tunc peregrinus: "Agnosco capam meam sed non cognosco te. "

"Ego, inquit, sum demon qui in specie peregrini furatus fui capam tuam, et preceptum est mihi ut portem te sic absque lesione et fatigatione. Cras sis in domo tua, quia uxor tua vult nubere alteri, cum per decem annos te expectaverat ultra illos licet per te assignatos. ”

Qui in crastinum de India stans in domo sua in Theutonia, in cipho uxoris comedentis cum sponso novo partem projecit annuli. Que aliam partem illi adjungens, suum esse maritum cognovit et valedicens sponso suum maritum recepit.

Indexed exemplum: TE019991
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para