Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peregrinacione (852)

Ad istam peregrinacionem faciendam debet homo moniri in multis. Primo in re naturali, nam qualibet res diligit solum naturaliter sui ortus.

Cum autem humana natura fuit ibi formata et Pater Noster Jhesus Christus ibi natus, conversatus, mortuus et sepultus, et Mater Virgo Maria et Mater Ecclesia ibi habuit originemI Ad hoc etiam inducunt nos yrundines et syconie que unam alam tenent in mari et aliam ad ventum et transfretant. Pisces etiam hoc idem ostendunt, sicut patet in Cathone et in Salomone.

Item omnis creatura sicut sol et luna et hujus modi talia eam continue faciunt ergo. Et ceteraI Preterea jus naturale requirit ut quod vult suis inferioribus velit facere suis superioribus. Et hoc est quod legitur in Historia Transmarina, ubi dicitur quod quidam heremita in templo Domini de nocte orans vidit Christum sibi apparentem et conquerentem quia filii sui christiani faciebant eum tamdiu exhereditari de terra illa. Et in signum hujus visionis, ego quibus advenientibus protectus ero, omnes captivos christianos cras invenies expeditos. ”

Indexed exemplum: TE019993
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para