Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peregrinacione (853)

Secundo debemus moniri propter beneficiorum receptionem.

Legitur in eadem Hystoria quod cum propter peccata nostra illa terra capta esset, quidam pauper provincialis devotus cum fugiebat venit ad tugurium parvum. Et cum terremotus etiam ibi fuisset tantus quod ille non posset dicere nisi: CDeus adjuva me!ß Apparuerunt ei duo viri quorum unus juvenis et alter senex erat. Et quia claritas eorum summa erat obstupefactus, ille confortati sunt eum dicentes quod iret ad episcopum Podiensem, qui ibi erat legatus et quod moneret eum ut excitaret Christianos fideles ad recuperationem terre illius, eo quod in ea omnia opera operationis fecisset. Et in signum quod vincula, flagella, mine, clavi, , crux lancea, spine et vulnera erant in suum et Christianorum adjutorium, quando ingrediebatur ecclesiam beati Petri, due lampades que ibi erant tantum splendorem darent quod meridies videretur.

Notes:
  • Le Puy, France.
Indexed exemplum: TE019994
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para