Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Perseverencia (859)

Perseverencia multa bona inducit in nobis.

Primo est penarum diminutiva.

Refert Petrus Damianus quod quidam dives promisit infra decennium religionem intrare; et cum post triennium terga verteret in quarto anno infirmitate arripitur. Et confessus et pauperibus erogatis multa bona mortuus est, et abjuravit suos ne tanquam mortuum ipsum lugerent. Cum autem abbas cui promissionem fecerat semel oraret, apparuit ei iste mortuus totus tremens; et cum requireret ab eo causam tremoris, respondit: "Erravi in quadam planicie et imperator cum exercitu suo me sequebatur; et cum ad omnem partem vertissem oculos, non reperi refugium nisi quod ad te veni. ” Et cum sic loquerentur, venit ille imperator cum exercitu suo et vinculavit ipsum in presencia abbatis. Et cum cruciaretur multum clamavit: "Adjuva me, O abbas!” Tunc imperator qui eum ceperat, dixit: "Cur petis ejus adjutorium cum non perseveraveris in sancto proposito promisso? Cruciaberis quia non perseverasti usque ad finem. ” Et his dictis recesserunt. Et abbas injunxit pro eo orationes multas, et tandem creditur quod fuerit liberatus.

Notes:
  • Mt. 10, 22;24, 13
Indexed exemplum: TE020000
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para