Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Perseverencia (860)

Secundo est demonum liberativa.

Legitur quod fuit quedam puella preeminens votum virginitatis ad honorem beate Virginis, dyabolus ex hoc iratus visibiliter ei apparuit dicens: "Nisi votum fregeris, de corpore tuo vermes scaturire faciam; et si hoc non times patrem tuum et matrem tuam interficiam. ” Tunc puella: "Plus diligo virginitatem quam corpus meum, quam parentes meos et etiam plus quam fratres meos. Quod vovi Domino reddam. Quod intulis, Domino permittente, pacienter feram. ” Cum autem demon multas injurias intulisset ei ut posset ejus perseverenciam frangere, puelle perpetuo subicitur et quicquid ei mandat in instanti compleret . Cum autem quadam die quidam juvenis oculos ejecisset in eam et verba inhonesta sibi dixit, ait demoni, cum correptus per eam nollet desistere ut verberaret eum. Quod et fecit per multos annos non sentiit dolorem plagarum.

Indexed exemplum: TE020001
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para