Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Perseverencia (863)

Tercio est virtutis et fortitudinis ostensiva.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam miles flagitiosus venit ad quendam episcopum, facilem penitentiam de suis peccatis requisit. Cui episcopus: "Quicquid est illud quod libentius in mundo facis?” respondit: "Festa. ” Tunc injunxit sibi ut in dominicis diebus et festivitatibus precipius et Apostolorum omni opere servili cessaret. Ipse vero prima dominica sequenti ad agrum pergens temptatus boves divisos conjunxit et errare incepit. Et rediens ad episcopum, dixit se fregisse penitentiam. Qui ab eo quesivit quem cibum plus abhorreret, respondit: "Porros et alleca. ” Tunc injunxit sibi quod de cetero de illis non gustaret. Dum rediret vidit mulierem porros lavantem, temptatus comedit. Tunc agnoscens suam miseriam ad episcopum rediens dixit: "Pater, maxima virtutum est perseverencia, quia qui eam optime custodit et cuicunque virtuti prestat opera ad agendum; et ideo do penitentiam tibi gratam. ” Qui cum dedisset complevit perfecte.

Indexed exemplum: TE020004
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para