Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Prelato (875)

Item ad idem. Legitur quod fuit quidam episcopus discretus in Francia, qui invitatus a rege aquam non ponebat in vino. Et cum unus eum trufaret dicendo quod urceus aque nullum officium haberet in mensa sua, respondit quod ymmo quia: "Sicut vos astatis regi ad prohibendum ne aliquis dicat vel faciat inordinatum coram eo, sic ista aqua stat coram me ut si vinum esset ita forte sicut illud quod vos bibitis et vellet me invadere, prohibeam eum cum aqua. ” Tunc rex cognovit quod vina erant dissimilia et dato sibi de meliori aqua fecit officium suum.

Indexed exemplum: TE020016
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para