Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Prelato (882)

Quinto debet esse sollicitus.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam episcopus qui plus diviciis et vanis honoribus vacans, quam utilitati et bono exemplo ovium suarum. Cum semel egrotaret, intravit cursor cum lancea dicens: "Citat te Summus Papa ut venias -[f° 155]- coram eo ad reddendum rationem de ovibus tibi commissis et de hereditate quam acquisivit suo sanguine. ” Et facta hac citatione, visum fuit episcopo quod traheretur ad judicium; et cum esset coram judice, videbatur sibi quod magna congregatio demonum veniebat, quorum quilibet infinitas rationes sue damnationis adducebat et precipue quinque.

Prima fuit quod spoliabat pauperes et vestiebat divites et meretrices. Secunda fuit quod vestes sacerdotales et omnia ornamenta ecclesie erant fetidissima, vestes autem particarum et ornamenta domus et utensilia erant aurea et argentea. Tercia erat quod de fimo rei temporalis optime curavit, sed de animarum informacione nihil; ymmo infinitas animas suo malo exemplo corrupit. Et ostenderunt sibi plus quam duo milia que damnate fuerant suo malo exemplo. Quarta erat quod studium vanitatum summum erat, studium scripturarum nullum. Quinta erat quod nolebat salvari nec permittebat quod alii salvarentur.

Tunc Summus Papa dixit sibi: "O maledicte, quem ego acquisivi meo proprio sanguine, tu consumptisti ut fulgeres in apparatu regio. Ego acquisivi cum manibus crucifixis, et tu expendisti cum manibus ludo et aleis deditus. Ego acquisivi coronam spineam portando, sed tu expendisti molle pulvinar capiti supponendo. Ego acquisivi cum opprobriis et flagellis, et tu consumis in vasis argenteis et scutellis. Ego acquisivi nudatus propriis indumentis, tu expedisti in sericis, in pellibus variatis et in vestibus vanitatis et obprobrii. Ego acquisivi fel et acetum potando, sed tu expendisti in delicatissimis cibariis, vinum et nectar addendo. Ego flendo clamavi ut reducerem ad ovile, sed tu clamasti ut eas tanquam lupus mactares. Et ideo assigno tibi talem diem ad audiendam diffinitivam sentenciam. ”

Cum autem de his sollicitatus et anxiatus evigilasset, narravit familie quod iam vidisset. Qui volentes ei placere et plus curantes de rebus quam de anima, reprehenderunt eum eo quod curaret de somniis. Et tandem episcopus labitur absque penitentia usque ad diem statutam, et illo die et illa hora sibi assignata venerunt demones horribiles ad cameram suam dicentes: "Surge maledicte, ut audias sententiam diffinitivam a Summo Pontifice . ” Tunc ipse clamavit ad scutiferos et ad familiam: "Expellite illos! Expellite illos!"

Cum autem ipsi neminem vidissent, licet vocem audivissent, episcopus hoc videns, volens in demones irruere et eos de camera expellere, cum tanto impetu venit ad columnam que erat in medio camere quod fracto capite expiravit.

Indexed exemplum: TE020023
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para