Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Predicator (882C)

Item ad idem. Legitur in Libro de septem donis Spiritus Sancti quod fuit quidam bonus homo qui consuetus erat venire ad matutinas. Dum semel ante pulsacionem venisset et in porta ecclesie expectaret, vidit beatum Martinum cum multis sanctis et cum mirabili luce per ecclesiam incedentes. Cum autem fuisset accusatus ab aliis -[f° 139b]- archiepiscopus, jussit eum venire coram judice, qui sedebat in sede fulgenti coram beato Martino et ceteris sanctis. Et cum a beato Martino et ab aliis sanctis fuisset accusatus, est ostensum quomodo vilissimus asinus erat sibi carior quam mille anime. Judex visa summa ejus negligencia, dicit "ruat" et percussa cathedra cum pede in qua stabat archiepiscopus, cecidit et venerunt corvi nigri et animam ejus de ecclesia extraxerunt. Tunc iste bonus homo, recedens ad domum archiepiscopi, excitata familia, requirit ut videant quomodo esset sibi, et intrantes cameram ejus, mortuum invenerunt.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para