Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Prelato (885)

Item ad idem. Refert Cesarius quod fuit quidam prelatus qui habens unam ecclesiam satis bonam, multum erat sollicitus ad habendum solemniorem, ut in honoribus mundi esset major. Tunc accessit ad eum quidam senex in habitu rustici et sub similitudine petendi consilium dixit sibi: "Domine, habeo uxorem bonam sed pauperem. Nunc sollicitant me amici mei ut contraham cum alia nobili et diviti , estne licitum mihi dimittere primam et contrahere cum secunda?"

Respondit prelatus: "Nullo modo. "

Tunc senex: "Domine et vos jam vultis facere istud. Nam ecclesia sponsa vestra est. Quia vero ista non est ita dives nec potestis ostendere tot signa vanitatis sicut cum tali. Ideo vultis istam dimittere et illam affectatis. ”

Tunc prelatus confusus in sua humilitate permansit.

Indexed exemplum: TE020026
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para