Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Prelato (891)

Decimo debet esse fidelis.

Refert Cesarius quod quidam prelatus fuit Colonie religiosus, qui bona sui monasterii fratri suo mercatori frequenter donabat. Cum autem ille continue depauperaretur et ceteri qui non erant tante astucie ditarentur summe, reprehenditur a fratre suo credente quod in malis usibus expenderet illa. Tunc mercator: "Vivo parce, mercatum meum custodio, nullum offendo et continue bona mea diminuntur expresse. ” Cum autem hoc revelasset cuidam sancto viro, illi sibi dixit: "Hoc facit pecunia fratris tui. Nam de furto est et ideo devorat omnia bona tua. Eice ergo a te omnia bona que habes ab illo et sum certus quod statim efficieris dives. ” Quod cum fecisset et summe ditatus fuisset, interrogatus a fratre unde tante divicie venissent et ille: "Pecunia mihi data a te de furto erat et eam subtrahebas a fratribus tuis. Et quia paulatim eam restitui tibi et monasterio, et ideo objecta totaliter sic sum ditatus . ”

Qui compunctus extunc non fuit tantum carnalis.

Indexed exemplum: TE020032
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para