Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Principibus, Regibus Et Comitibus (894)

Item ad idem. Legitur in Libro Exemplorum

quod fuit quidam rex, qui in tantum erat liberalis quod quicquid habebat militibus pauperibus indigentibus donabat. Cumque reprehensus a baronibus promisisset in verbo regis quod de cetero nihil daret, dum semel iret ad venacionem cum pulcerrimo equo, occurrit ei miles spoliatus rediens de torneamento. Qui cum adjutorium postularet, rex ait: "Promisi me nihil de cetero daturum; et ideo nihil possum tibi donare. ” Cum autem ille flendo magis instaret pro elemosina, rex compaciens ait: "Juravi nihil dare, sed non juravi quin possem vendere. ” Et dedit sibi equum pro tribus denariis.

Loquendo spiritualiter, rex est Deus, donaria sunt celestia que in statu innocentie gratis dabantur, equus est gloria, miles peccator, tres denarii sunt tres partes penitentie.

Indexed exemplum: TE020035
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para