Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Restitucione (923)

Restitutio debet esse certa.

Legitur in Speculo Exemplorum quod fuit quidam miles qui habens guerram cum alio cepit eum. Unde pro certa redemptione unam quantitatem pecunie petiit. Quod alius concedens et jurans ad amicos suos recessit, ut procurata pecunia tempore assignato veniret. Dum autem per terram istius militis quidam abbas dives transiret, cepit eum miles, et eo spoliato ait: "Deus erat mihi fidejussor pro quodam captivo, et quia vos estis de familia sua vos solvetis mihi. ” Cumque venisset alius miles tempore assignato cum pecunia, respondit iste: "Fidejussor tuus solvit mihi, tolle istam pecuniam et sit tua. ”

Indexed exemplum: TE020062
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para