Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Socio (933)

Secundo debet esse discretus.

Legitur in Speculo Exemplorum quod quidam juvenis se obtulit ad servitium regis; et quia discretus erat ordinavit ut daret sibi vinum in mensa. Tunc invidentes ei socii sui fingentes quod esset de alio vino, portaverunt sibi dicentes: "Quid istorum melius est?” "Bonum fuit, bonum erit, bonum est” respondit. Tunc rex posuit eum custodem capitis sui, eo quod sibi dixisset quod audacissimus erat. Cum autem quadam die rex equitasset cum pluvia et iste vellet excutere pluviam de cappa, rex vertit faciem reflando cum ore ac si vellet eum mordere. Tunc iste levavit pugnum et dedit sibi talem ictum quod ad terram eum prostravit. Et cum milites vellent eum interficere, rex prohibuit dicens: "Duo dixit mihi et quod erat bonus cognitor vini et quod erat audax: utrumque optime cognoscimus esse verum. " -[f° v°]-

Indexed exemplum: TE020072
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para