Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Sensu Et Tactu (940)

Secundo est virtutum privativus.

Legitur in Libello Purgatorii sancti Patricii quod dum quidam heremita staret in quodam monte, juxta quem demones congregabantur in qualibet nocte, antequam intraret lectum dicebat septem psalmos cum letania et faciebat mirabiles abstinencias. Demones convenerunt quomodo possent eum dejicere. Tunc surrexit unus et ait quod infra . XV. annos dejecisset eum. Et rogatus ab omnibus ut compleret, posuit puellam in cunabilis in via. Juxta quam transiens sacerdos quem affectabat dejicere. Dicendo .VII. psalmos sicut consueverat, vidit puellam et ex compassione nutrire fecit, adoptavit eam filiam, docuit eam litteras et allectus ex pulcritudine ejus dum venisset ad annos publicos, cepit eam tangere et eam constringere et in eam exardescere. Cum autem petivisset ab ea actum nepharium et illa consensisset, et usque in crastinum distulisset, illa nocte veniunt demones ad locum solitum et exultantes de casu illius sacerdotis, eo quod totam suam parrochiam afferret eis, coronaverunt illum qui hoc procuraverat. In crastinum sacerdos accepit puellam et posuit in lecto ut corrumperet, et sentiens carnem suam commotam, rediens ad cor suum, jussit expectare puellam. Et exiens foras amputavit se genitalia dicens: "Comedite, demones et gaudete de tam vili membro, qui expectabatis ruinam meam. Non ex vulneribus meis duco libidinem meam!” Et ponens juvenculam in monasterio, sequenti nocte fuit flagelatus -[f° v°]- demon qui non fuerat assecutus, infra tempus tam longum sibi impositum, deceptionem illius heremite.

Indexed exemplum: TE020079
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para