Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Testimonio (943)

Testimonium falsum multa mala inducit in nobis.

Primo est proximi nocivum.

Refert Cesarius quod quidam prepositus fuit in domo regis Francie, qui concupiscens quendam vineam cujusdam boni hominis nec vellet eam vendere, usus est tali malicia. Nam illo mortuo, vocatis testibus falsis, ad ejus sepulcrum ivit et pecuniam infra inclusit. Et intrans in possessionem vinee, dum uxor mirata requireret causam, ille affirmat eam emisse et viro suo pecuniam tradidisse. Cum autem questio fuisset deducta et ille sufficienter probabat, sententia lata est contra viduam de vinea sua. Que non desistens propter hoc clamare ad regem, rex secrete examinavit testes, qui divisi stabant. Unde dixit secundo increpando: "Dicas veritatem, quia in veritate ego scio veritatem sicut Pater noster. ”

Qui territus devians a populo dum torqueri eum mandasset, veritas innotuit regi. Tunc rex vineam et pecuniam dedit vidue et prepositum vivum sepeliri mandavit.

Indexed exemplum: TE020082
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para