Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Verbo Dei (953)

Quinto est demonis fugativum.

Refert Jacobus de Vitriaco quod dum quidam abbas cum quodam monacho litterato de suo capitulo rediret, et errassent in via, in silva occurrerunt eis monachi rogantes ut declinarent ad monasterium eorum. Qui euntes invenerunt pulcerrimam abbaciam, alias eis ignotam, cum magna multitudine monachorum. Et petentes verbum edificationis, dum post matutinas intrassent capitulum iste abbas hospes fecit sermonem de angelis. Et dum loqueretur de ordinibus prime hierarchie, una pars monachorum exivit. Quando vero fuit locutus de secunda hierarchia et de illis ordinibus, secunda pars monachorum exivit. Et cum requireret abbas quid hoc esset, respondit unus: "Sumus qui cecidimus de illis -[f° 165]- ordinibus; et ideo isti non valentes ferre verba sue dejectionis,. Quando loquebaris de illis ordinibus recedebant. Nos autem sumus de superioribus ordinibus nec voluerimus te plus audire. ”

Et statim tota illa abbacia evanuit. Et illi invenerunt se devia et paludes et sic Verbum Dei omnes illos demones fugavit cum abbacia.

Indexed exemplum: TE020092
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para