Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 260

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019315
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019315 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 260)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019315 (accessed 2022-09-29).« TE019315 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 260) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019315 (consulté 2022-09-29)."TE019315 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 260)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019315 (zugegriffen 2022-09-29)."TE019315 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 260)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019315 (consultato 2022-09-29)."TE019315 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 260)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019315 (accedido 2022-09-29).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Confessio

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) La pénitence d'une dame miraculeusement cachée à son époux.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Refert Cesarius… = non repéré.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Item ad idem. Refert Cesarius quod quidam miles fuit qui habens uxorem ex ea suscepit filium. Qua mortua cum quadam contraxit ex qua nullum poterat habere filium, sed sterilis permanebat. Cum ergo hec domina invideret puero prime uxoris, propinato veneno eum interfecit. Quo mortuo dum semel audito sermone esset compuncta, flevit uberrime et doluit pro peccato peracto, licet suo viro diceret quod propter displicenciam mortis filii lugeret. Sic ergo perfecta contrita, fuit cuidam sacerdoti confessa, qui injunxit sibi ut in quartis feriis jejunaret in pane et aqua, camisiam non portaret, cingulum ferreum juxta carnem deferret et disciplinas cum cathenis ferreis ter in septimana reciperet. Cumque illa humiliter acceptasset et continuaret sine defectu, dyabolo instigante, sacerdos ille jurgium habuit cum fratre domine confesse, et quia domina fratrem suum carnalem sustinebat contra graves et injustas injurias sacerdotis, sacerdos accedens ad virum suum totam confessionem per ordinem ei revelavit. Cui non credens miles, dixit sacerdos : "In signum veritatis invenies quod ipsa complet talem per me injunctam penitentiam et hoc in tali die. " Miles igitur volens veritatem scire, finxit se in quarta feria ire ad partes longinquas et cum domina hora prandii inclusisset se in sua camera et verberasset se usque ad sanguinem, sine mappa posuit se ad comedendum panem et aquam, portato tota die cingulo ferreo ad carnem. Dum sic esset, vir suus subito hospicium ingreditur, portas camere fregit et aspexit mensam domine et vidit ibi mappas splendidissimas, carnes delicatissimas, vinum peroptimum et vocans eam secretius dixit sibi ut expoliaret se ibi. Que confisa de misericordia Dei, preceptum viri implevit et carnes ejus apparuerunt ita albe et viride sicut carnes pueri, ac cingulus ferreus fuit factus cingulus sericus. Tunc domina ad virum: "Domine, quid vultis de me et cur hanc probationem fecistis ?"Tunc miles: "Talis sacerdos dixit mihi quod tu commiseris tale peccatum et ideo pro illo peccato faciebas talem penitentiam, et ideo probare volui et inveni quod falsum dixerat mihi. " Tunc domina sentiens gratiam sibi factam a Deo, hoc revelavit cuidam sancto viro, serviens postea in magna perfectione Deo.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Blangez Gérard (éd.), 1978. Ci nous dit. Recueil d'exemples moraux, Paris, vols. 2. 433a.
  • ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 294, 849. Compilatio singularis exemplorum (Upsal), f. 73v.
  • Hilka Alfons (éd.), 1935. Beiträge zur lateinischen Erzählungsliteratur des Mittelalters 3 : das Viaticum narrationum des Henmannus Bononiensis, Berlin. 20.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 275.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019315.xmlTE019315.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para