Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (5)

Quod regni tutor factus firmam pacem fecit, in terris, prediis, sodiis, feodis, allodiisa168 Coloniensem ditans ecclesiam.

Friderico rege ab Honorio in imperatorem coronato, cum intrasset regnum Sicilie, audita archiepiscopi sibi in Alemanniaa169 bene noti probitate, per litteras imperiales regni negocia citra Alpes illi commisit, Henrici filii sui eum constituens tutorem et tocius regni Romani per Alemanniama170 prouisorema171 . Qui regni negocia non absque timore suscipiens, reipublice tam utilem et tam fidelem se exhibere studuit, ut de contingentibus uel modicum uel nichil negligeret, et inuidus, ubi detractionis dentem figeret, in eius uerbis uel actibus non inueniret. Congregatisa172 principibus, Henricum puerum Aquisgrani in regem consecrauita173 , quem nutriebat ut filium et honorauit ut dominum. Cum quo et sine quo diuersas regni partes lustransa174 , tantam fecit pacem ut Augusti tempora crederes a175 . Uidentes huiusmodi uirtutesa176 predones et dissensionis amatores, glorie pontificis, sicut de Ionathaa177 legitur, inuidentes tabescebant; boni uero et maxime negociatores ipsum laudantes et benedicentes Deum pro concessa potestate glorificabant.s178 Die quadama179 aliquis mercatorum quendam archiepiscoporum imperiia180 , ipso audiente, pro conductu per quedam loca dyocesis eius interpellabat. Quem cum ille dare renueret, nobilium siue militum illic habitancium maliciam pretendens, gloriosus archiepiscopusa181 Engelbertus, non episcopo insultando, sed petentia182 compaciendo, ait: “Dic mihi, bone uir, audesne te committere conductui meoa183 ?” Respondente illo constanter: “Eciam, domine”, subiunxit Machabeus noster: “Sume istam cirotecama184 meam “et, si necesse habueris, pro signo ostendas. Et si aliquid tibia185 ui sublatum fuerit, ego tibi omne dampnum restituam.” Et fecit sic, gratia signi, immo timore episcopi sua securus deducens.s186 Sicut scriptum est de Iuda, similis factus est leoni in operibus suis et protegebat castra Israel, id est bona ecclesie sibi commisse, gladio suo. Natura leonis esse dicitur est ut prostratis -[f° 649]- parcat et erectos inuadat.s187 Nouerat leo noster, Machabeusa188 noster, tum ex nobilitate nature, tum ex zelo iusticie,s189 parcere subiectis et debellare superbos. Erat enim defensatora190 afflictorum et malleus tyrannorum, magnanimus et humilis, gloriosus et affabilis, rigidus et lenis, multa pro tempore dissimulans et, cum minus speraretur, ad uindictam se accingens. Acceperat enima191 cuma192 episcopatu gladium spiritualem et cum ducatu gladium materialem. Utroque gladio rebelles cohercuit, quosdam excommunicando, quosdam per miliciam debellando. Sic Machabeus prius proprio in deiectionea193 inimicorum, deinde Apolloniia194 gladio legitur pugnasse.s195 Et quid laudi eius a196 immorer, cum gloria, diuiciis et potencia, sicut de Salomone legitur, omnes supergressus sit pontifices qui ante eum fuerunta197 in Colonia, excepto Brunone primo, cuius gracia ducatus episcopatui per Ottonem primum imperatorem, cuius frater erat, additus est; in rebus exterioribus et fama sub nullo pontifice usque ada198 diem hanc tantum ecclesia Coloniensis profecit quantum sub Engelbertoa199 .s200 Predia plurima simul et feodaa201 ecclesie diu subtracta et a multis eius antecessoribus siue per torporem siue per inualitudinema202 neglecta ipse per iudicium et sentenciam recuperauit. Puto tamen quod iudicio uel sentencia modicum profecisset, si animi uirtus et milicie robur illi defuisset. Preter redditus episcopales post mortem fratrisa203 tenebat terram patris, de qua habebat ministeriales multos et redditus magnos. Ob quam causam ducis Walerammi, cuius filius Henricus filiam Adolfi comitisa204 duxerat uxorem, contra se non modicam excitauerat inuidiam. Sopita tamen omnia fuerant, tali pacto interuenientea205 ut dominus episcopusa206 , quoad uiueret, teneret terrama207 , ille uero certama208 ab eo singulis annis in pecuniis reciperet pensionem. Pretereaa209 feodisa210 multis ac prediis diuersis ecclesiam Coloniensem ditauit et sublimauit, terminos eius ciuitatibus, castris et possessionibus ampliauit; quedam ex his de nouo edificauit, quedam renouauit, nonnulla pecuniisa211 comparauit. In quibusdam ciuitatibus et curtibusa212 suis turritaa213 satisque a214 pulchra construxit palatia. Henricus dux Lotharingiea215 a216 et princeps imperii, probitate presulis attractus et illectus, et quia prudens esset in consilio et ualidus in auxilio, quedam sua predia, que hic nominare necesse non est, de manibus presulis Engelberti iure feodalia217 suscepit a218 , tanto pontifici eiusque ecclesie uolens arcius astringi et bonis propriis ab eo gaudens inbeneficaria219.

Notes:
  • a168 (p. s. f. a.) om. 2b1.
  • a169 Alamania (-m) 2a; Allemania (-m) 2b1.
  • a170 Alamania (-m) 2a; Allemania (-m) 2b1.
  • a171 Cf. supra, p. 636, num. 37.
  • a172 Congragatis 1a.
  • a173 Die 8 maii 1222. Chron. reg. Colon., Cont. IV, ad h. a. (ed. Waitz, p. 252): Heinricus septimus, filius Friderici imperatoris, adhuc puer, consecratus est in regem Aquisgrani ab Engilberto Coloniensi archiepiscopo dominica ante ascensionem Domini, scilicet VIII idus mai. Cf. Knipping, n. 352.
  • a174 (r. p. l.) p. r. perlustrans 2ab1.
  • a175 Cf. supra, p. 636, num. 39.
  • a176 uirtutis opera 2ab1.
  • a177 Ionata 2a.
  • s178 Cf. I Mach. 10.
  • a179 quando 2a.
  • a180 impii 1a; impium 1a corr.
  • a181 dux add. 2ab1.
  • a182 potenti 2a; (s. p.) om. 2b1.
  • a183 (com. con. m.) con. m. com. 2a.
  • a184 cyrothecam 2b1.
  • a185 (a. t.) t. a. 2b1.
  • s186 I Mach. 3, 4., Ibid., 3, 3.
  • s187 Plin. H. N. 8, 16.
  • a188 macheus 2a.
  • s189 Uerg. Aen. 6, 853.
  • a190 defensor 2b1.
  • a191 autem 2ab1.
  • a192 (cum ... materialem) c. d. gl. m. et c. e. gl. sp. 1a, ubi uerba et c. e. gl. sp. addita sunt al. m. in marg.
  • a193 deictione 1a ante corr.
  • a194 apostolico 2b1; appolonii 2b1 corr. al. m. in marg.
  • s195 I Mach. 3, 12.
  • a196 (l. e.) e. l. 2ab1.
  • a197 fecerunt 2a m. pr.
  • a198 in 2a.
  • a199 Uidetur Caesarius obliuioni dedisse quantum ad augendam ecclesiae suae potentiam egerit Philippus de Heinsberg archiepiscopus (1167 – 1191). Cf. Knipping, t. II, p. 277 – 82, n. 1386.
  • s200 Eccl. 2, 9.
  • a201 feodia 2a; feuda 2b1.
  • a202 inualidationem 2b1.
  • a203 Obiit Adolfus comes mense iulio 1218 in obsidione Damiatae. Cf. Oliueri Scholastici Historia Damiatina, c. 11 (Eccardus, Corp. hist. medii aeui, t. II, col. 1403; Hoogeweg, Die Schriften des Kölners Domscholastikers ... Oliuerus, Bibliothek des Litterarischen Uereins in Stuttgart, CCII, Tübingen, 1894, p. 179); Knipping, t. III, n. 217.
  • a204 Irmengardem. Cf. Knipping, n. 167.
  • a205 De quo supra, p. 634, annot. 11.
  • a206 omīpt 2a.
  • a207 Cf. Knipping, t. III, n. 322 (cum terra ipsius in nostra esset potestate), 433, 534 (in tota comitia nostra). Uidetur autem Henricus de Monte etiam post mortem Engelberti numquam consentire uoluisse ut archiepiscopus heres legitimus Adolfi fratris fuisse censeretur. Cf. Lacomblet, Urkundenbuch, t. II, p. XXIX.
  • a208 om. 2b1.
  • a209 proterea 2a.
  • a210 feudis 2b1.
  • a211 pecunia 2ab1.
  • a212 turribus 2b1.
  • a213 turrida 2ab1.
  • a214 satis et 1a.
  • a215 Lothoringie 1a.
  • a216 Dux Brabantiae.
  • a217 feudali 2b1.
  • a218 Cf. litteras Engelberti hac de re, Knipping, t. III, n. 369.
  • a219 inbeneficiari 2b1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para