Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (6)

De aduentu regis Iohannis Iherosolimitania220 Coloniam et quod reges terre amiciciam eius expetebant.

Iohannes rex Iherosolimitanus propter eum et cum eo Coloniam diuertit. Ubi tam magnifice susceptus est ut tam eius quam ciuitatis gloriama221 ammirari non sufficeret a222 . Quod dictum est de Salomone, qui regnauit in Iherusalem, quod reges terre desiderauerunt uidere faciem eius et audire sapienciam eius, et obtulerunt ei munera, eciam de ipso exponi potest. s223 Cognita eius sapiencia atque potencia, et quod potencior esset imperio, regesa224 terre Franciea225 et Anglie, Dacie, Boemie et Ungarie a226 miserunt ei munera in auro et argento gemmisque preciosis, eiusque aspectu et colloquio uel pro amicicia comparanda uel pro diuersis causis et necessitatibus uti desiderantes. Hec que a me in eius laude scripta sunt qui legirit et illius gesta uidit, dicere poterita227 quod regina Saba Salomoni dixit: Probaui, inquit, quod media pars mihi nunciata non fuerit. s228 Maior est sapiencia tua et opera quam rumor quem audiui a229 . Fama nominis eius et operum iam usque ad exteras naciones peruenerat et timebant eum Saracenia230 a231 . Cui nomen Salomonis realiter congruebat, eo quod esset multum pacificus, pacem diligens et pacem faciens. Gracia pacis reformande neque expensisa232 neque corpori pepercit.s233 Unde, si beati pacifici, immo quia beati,a234 ipse beatus est. Qui cum aliquando argueretur a religiosis quare exactiones faceret in populum sibi subiectum, humiliter se excusauit, culpam recognouit, dicens sine pecuniis pacem se non posse facere in terris. Tempore quodam -[f° 650]- de tali materia conferens cum magistro Iohannea235 abbate Sancti Trudonisa236 aiebat: “Magister, nostis quid facere cogitauerim?” Respondente illo: “Non, domine”, subiunxit: “Super omnes redditus meos duodecim scoltetosa237 ordinare disposui, ut illis ceteri administratores racionem reddant et ex illis duodecim singulis mensibus singuli mihi meisque ministrenta238 ; et non erit necesse ut aliena rapiam siue per exactiones aliquem grauem”.

Notes:
  • a220 om. 2b1.
  • a221 (c. g.) g. c. 2a.
  • a222 Chron. reg. Colon., Cont. IV, ad an. 1224 (ed. Waitz, p. 254): Item ipso anno Iohannes rex Ierosolimitanus causa peregrinacionis limina Sancti Iacobi uisitat; cui in reditu filia regis Hispanie desponsatur; inde diuertens uersus Teutoniam, uenit ad Heinricum regem, filium imperatoris, et cum eodem Coloniam profectus ab Engilberto archiepiscopo et tota ciuitate in uigilia assumpcionis beate Marie cum magno honore et gaudio suscipitur; cf. Knipping, n. 448.
  • s223 II Par 9, 23, 24.
  • a224 rege 2a.
  • a225 scilicet add. 2ab1.
  • a226 et add. 2a.
  • a227 potuit 2a.
  • s228 III Reg. 10, 7.
  • a229 add. al. m. sup. lin. 1a.
  • a230 Saraseni 2b1.
  • a231 Haud scio an haec rhetorice dicta sint. Nolim tamen tacere id quod monet Ficker (Engelbert, p. 142 – 43), inter uiros qui tunc temporis in expeditione sacra contra Saracenos uersabantur, Colonienses et numero et uirtute claruisse, neque ultimas partes in hoc bello sacro egisse fratrem Engelberti Adolfum comitem. Neque omnino praetereundae sunt laudes quibus et Colonienses et Engelbertum, litteris ad ipsum Damiata mense nouembri 1219 datis, exornabat uir egregius Oliuerus scholasticus Coloniensis (Böhmer-Ficker, n. 10847): Letare specialiter, prouincia Coloniensis, exulta et lauda, quoniam in nauibus, instrumentis bellicis, bellatoribus, armis, pecunia, uictualibus maius auxilium tulisti quam residuum totius regni Theutonici... Tu Colonia, ciuitas sanctorum, ... nunc pace temporali per uenerabilem archiepiscopum nostrum gaudens habitas... (R. Röhright, in Westdeutsche Zeitschritft, t. X, p. 194 – 95; Hoogeweg, Die Schriften des Kölners Domscholastikers ... Oliuerus, l. c., p. 230 – 31; cf. p. CXL sqq.).
  • a232 exensis 2b1.
  • s233 Matth. 5, 9.
  • a234 et add. 2ab1.
  • a235 Iohenne 2a.
  • a236 Idem qui antea scholasticus Xantensis, decanus Aquensis, abbas Tuitiensis; anno 1222 postulatus abbas Sancti Trudonis, iubente Honorio III, anno 1223 uel paulo post munus suscepit (cf. Knipping, n. 392), ita tamen ut, permittente legato apostolico, abbas Tuitiensis simul esse pergeret. Obiit anno 1228. Cf. Gallia christiana, t. III (1725), col. 755 et 961.
  • a237 scultetos 2ab1.
  • a238 amministrent 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para