Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quoda310 propter defensionem ecclesie de Essende comes Fredericus in eius mortem latenter conspirauit.

Uas electionis beatus Paulus apostolus, electorum gloriam et diuinam circa illos intelligens dispensacionem, ait: Quos autem predestinauit, hos et uocauit, et quos uocauit, hos et iustificauit; quos autem iustificauit, hos et magnificauit. s311 Quatuor hic enumerat: predestinacionem, uocacionem, iustificacionema312 , magnificacionem. Primum eternum est et est causa trium subsequencium. Quos Deus ab eterno predestinauita313 , hos in tempore uocat, iustificat et magnificat. Beatum pontificem Engelbertum ab eterno predestinatum -[f° 652]- predestinantis gratiaa314 ad martirii locum tempore et occasione quibus uoluit uocauit, uocatum contricione, confessione et proprii sanguinis effusione iustificauit, iustificatum signis et uirtutibus post mortem magnificauit et magnificare cottidiea315 non cessat. De magnificacione eius celesti dicere non sufficimus, quia qualis uel quanta sit nescimus. Causa uero martirii eius, per quam illama316 promeruit, talis erat. Fridericus comes de Ysemberg a317 a318 aduocatus fuit ecclesie de Hessendea319 a320 . Est enim abbacia regalis et ab imperatore tenetur. Iste Fridericus, fratre seniorea321 in fata decedentea322 sine filio, ut patris esset heres, recedens a clericatu factus est miles et tanto fortassis ad malignandum prompcior quanto a gratia remocior. Unde Dauid in psalmo: Qui elongant se a te, peribunt.s323 Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Non potest esse sine periculo et gracie detrimento quando clerici, qui secundum nomen suum de sorte sunt Dei, ordine mutato, milicie se mancipant seculari. Tales, sicut exemplum habemusa324 in multis, cum ad malum, ut dici solet, deteriorem tendunt, eciam malis peiores et crudelibus crudeliores fiunt. Hinc Iheremie dicitur a Domino: Quid tu uides a325 , Iheremia? Et dixit: Ficus malas, malas ualde.s326 Ficus male sunt mali religiosia327 , utputaa328 monachi uel clerici; ficus male ualde, cum ex illis fiunt laici. Fuerat enim Fridericus maioris ecclesie in Colonia canonicus. In comitem ex clerico mutatus, fit ecclesie Hessindensisa329 nominaliter quidema330 aduocatus, sed realiter inimicus. Non defensare, sed magis depredare didicit. Cum pater eius, comes Arnoldusa331 de Altena, uir admodum prudens et modestus satis in generi suo, racione aduocacie satis indebite iam dictam uexauerita332 ecclesiam, iste nouissimus Fridericus exossauita333 eam.s334 Aduocatos siue scoltetosa335 ecclesie contra uoluntatem abbatisse siue sororum amouit, pro libitu nouos a336 restituit, homines monasterio quocumque iure attinentes tantis uexationibus angarians tantisque exactionibus excorians, ut nobilis illa ecclesia subsistere uel diucius eiusdem incubatoris insolencias sustinere non posset. Non legerat uel pocius non attenderat scriptum, si legerat, miserrimus ille: Ue qui predaris! Nonne et ipse predaberis? Abbatissa cum sororibus frequentera337 Coloniam ueniens, cum coram prioribusa338 suas miserias et Friderici uiolencias lacrimabiliter prius domino Theoderico ac deinde eius successori Engelberto archiepiscopo exponerent, modicum profecerunt, eo quod amore cognationis multa circa illum dissimulareta339 .s340 Post annos aliquot sororum querimoniasa341 dominus papa Honorius necnon imperator Fridericus tediatia342 , compacientes sepe dicte ecclesie, cogentes episcopo litterasa343 direxerunta344 . Qui cum ecclesie imperialis iniurias diucius dissimulare nec auderet nec uellet, comitem seriosius monuit, sed non profecit. Cui in tantum pepercit, ut ei de propriis redditibus annis singulis certam pensionem offerret, dummodo aduocacia uti legitime uellet a345 .s346 Sed non acceptauit ille, quoniam in maliuolam animam non introibit sapientia. Intelligens Fridericus uoluntatem presulisa347 , quod eum exheredare uellet, cognatis conqueritur et amicis. Et ecce, flante Beemoth, cuius anhelitus prunas ardere facit, sic succensus est ad episcopum interficiendum ut uerbis fumigantibus carbones, id est satellites suos, homines in malicia exercitatos et ada348 omne facinus pronos, ad parricidium inflammaret.s349 Fridericus nomen theutonicum est et interpretatur pacis diues, misero isti non nisi per antyphrasima350 , id est per contrarium, congruens. Nam pacis inops erat, pacis inimicos sibi socians. Mox cultelli, lancee eta351 enses preparantur a misero; miseri falsis promissionibus animantur. “Ego sum, inquit, comes, castraa352 forcia habens et terrama353 . Duo ex fratribus meis episcopi sunta354 . Dux Walerammus a355 , et terre nostre potentissimus, socer meus esta356 ; cuius filius habiturus est comiciama357 de Monte. Consobrinus suma358 Theoderici comitis Cliuensis, cuius fratera359 est nobilis uir de Heynsberga360 . Godefridum comitem de Arnisberg a361 , Ottonem comitem de Tickelinburga362 , Hermannuma363 uirum potentem de Lippa et alios quam plures iniuriis affecit, lesit et offendita364 , nec est qui sanguinem eiusa365 -[f° 653]- uindicet. Omnes uos ditabo, protegama366 et sublimabo.” Simile huic tacito parricidio, antequam occideretur beatus episcopus, frater Friderici Engelbertus cuidam honesto militi, sicut nuper ab eius ore audiui, proposuit dicens: “Tales et tales sunt cognati mei, tales ac talesa367 affines mei,” — praedictosa368 nominans — “et quis mihi fratribusque meis nocere posset?” Respondente milite: “Nullus, maxime quam diu uobiscum esta369 dominus et cognatus uester archiepiscopus”, ille subiunxit: “Ponatur archiepiscopum non superesse, et quis nobis uim uela370 contumeliam posset inferre?” Cuia371 respondit ut prius. Et satis displicuit ei uerbum, postea bene intelligensa372 quare illud protulerit. Ex quo conicitur idem sacrilegiuma373 tunc primum, cum episcopus occisus est, nona374 fuisse conceptum, sed diu pretractatuma375 . Dicuntur eius conspiracioni consensisse nonnullia376 potentesa377 , quos fama non tacet et quos propter tempus nominare non liceta378 . Sed ueniet narrantibus hora, quia, sicut Saluator dixit a379 in Euangelio, nichil opertum quod non reueletur et occultum quod non sciatur.s380

Notes:
  • a310 Qualiter 2b1.
  • s311 Rom. 8, 30.
  • a312 et add. 2b1.
  • a313 predestinat 2ab1.
  • a314 gratiam 2a.
  • a315 (m. c.) c. m. 2ab1.
  • a316 illa 2ab1.
  • a317 Ysynbergh 2b1.
  • a318 Comes de Altena inde ab anno circiter 1207 (cf. infra, annot. 3), dictus etiam aliquando inde ab anno 1216 comes de Isenberg (alias Isenbergh, Isenberch, Isenborgh, Isenburg, cet.). Cf. Ilgen, in Zeitschrift des Bergischen Geschichtsuereins, t. XXXVI, p. 46. Quod castrum prope Hattingen neque procul ab Essendia ad Ruram fluuium conditum erat.
  • a319 Essende 2ab 1.
  • a320 Essen.
  • a321 Eberhardo II comite de Altena, qui anno 1207 uel certe paulo post obiit. Cf. Ilgen, c., pp. 30, 46.
  • a322 cedente 2ab1.
  • s323 Ps. 72, 27.
  • a324 habes 2a; (e. h.) h. e. 2b1.
  • a325 uidetur 2a; (t. u.) tibi uidetur 2b1.
  • s326 Ier. 24, 3.
  • a327 (m. r.) r. maligni 2b1.
  • a328 ut puto 2b1.
  • a329 ita et 2a; Essendensis 2b1.
  • a330 om. 2ab1.
  • a331 (c. A.) A. c. 2ab1.
  • a332 uexauerat 2ab1.
  • a333 exosauit 2b1.
  • s334 Cf. Ier. 50, 17.
  • a335 scultetos 2a; schultetos 2b1.
  • a336 nouas 2b1.
  • a337 (c. s. f.) sepius c. s. 2a.
  • a338 Cf. supra. p. 629, annot. 9.
  • a339 dissimularent 2b1.
  • s340 Isai. 33, 1.
  • a341 querimoniis 2b1.
  • a342 tendiati 2a; attediati 2b1.
  • a343 (e. l.) l. e. 2ab1.
  • a344 Cf. supra, p. 643, annot. 1.
  • a345 Eadem tradit Emo Werumensis supra, pag. 640D.
  • s346 Sap. 1, 4.
  • a347 (u. p.) p. u. 2ab1.
  • a348 om. 2a.
  • s349 Iob 41, 12.
  • a350 antifresim 2a; antifrasim 2a corr., 2b1.
  • a351 om. 2ab1.
  • a352 uestra 2a.
  • a353 (et t.) in terram 2a.
  • a354 Theodericus Monasteriensis et Engelbertus Osnabrugensis; cf. l. I, c. 2; l. II, c. 4.
  • a355 Walramus 2a.
  • a356 Fridericum filiam Walerammi ducis Limburgensis uxorem duxisse testantur etiam Reinerus Leodiensis, Annales ad an. 1225 (MG., Scr. t. XVI, p. 679); Gesta Treuerorum, Cont. IV, c. 4 (ibid., t. XXIV, p. 400); Leuoldus a Northof, Chronica comitum de Marca, ed. C. L. P. Tross, Leuold's uon Northof Chronik der Grafen uon der Mark (Hamm, 1859), p. 68. Nomen mulieri illi Sophiae fuisse dicunt scriptores recentes alii, alii Margaritae; nullum nomen antiqui tradunt. Docet Chronica episcoporum Monasteriensium Fridericum comitem Engelberto necem machinatum esse ad sugestionem uxoris sue (J. Ficker, Die Münsterischen Chroniken des Mittelalters, Münster, 1851, pp. 30 et 114: cf. Id., Engelbert, pp. 257, 261). Quod ueri quidem non est dissimile, cum inter Engelbertum et inter Limburgenses nuper exstitissent acerrimae controuersiae atque inter se pugnarent etiam tunc utriusque partis utilitates. Tamen ne id facile credamus, obstat quod tacent hac de re scriptores aequales, Chronica autem Monasteriensis non ante annum circiter 1370 est composita.
  • a357 cometiam 2ab1.
  • a358 om. 1a.
  • a359 fratuelis 2a; fratruelis 2b1.
  • a360 Hennsberg 2a; Hemisberg 2b1.
  • a361 Arinsberg 2b1.
  • a362 Tickelinberg 2ab1.
  • a363 Herrmannum 2a.
  • a364 Quid ueri subsit hisce testis utique suspecti contumeliis, certo definiri non potest. Ceteris monumentis quae supersunt haec tantum docemur Godefridum de Arnesberg aliquando mente prouidisse forsan futurum esse ut discordia inter ipsum et ecclesiam Coloniensem excitaretur (Knipping, n. 170; cf. nn. 239, 330, 379); Herimannum de Lippea quandam aduocatiam Engelberto contradidisse (ibid., n. 149), ita ut suspicari liceat antea controuersiam quandam inter utrumque esse ortam (uid. quam grauiter ibidem aduocatos corripiat archiepiscopus); eundem Engelbertum aliquando contra comitem Ottonem de Tecklenburg sententiam dixisse (ibid., n. 539).
  • a365 suum 2ab1.
  • a366 protigam 2a.
  • a367 sunt add. 2b1.
  • a368 nobiles add. 2b1.
  • a369 et 2a.
  • a370 et 2a.
  • a371 miles add. 2ab1.
  • a372 intelligit 2a.
  • a373 non add. 2b1.
  • a374 om. 2ab1.
  • a375 pertractatum 2b1 corr. al. m.
  • a376 nonnullos 2ab1.
  • a377 Cf. supra, p. 642, annot. 7.
  • a378 Plerosque tamen illorum designauit paulo superius ipse Fridericus comes; quod cauto Caesario satis fuit.
  • a379 dit 2a; (S. d.) dicit S. 2b1.
  • s380 Matth. 10, 26.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para