Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod inimicicie orte sunt inter ipsum et ducem Walramum et ciues Colonienses.

Cum electioni presentes essent dux Walerammus et filius eius comesa716 Henricusa717 , in tantum eisa718 dominus archielectus commotus est ut feodaa719 que pater a beato Petro tenebat uel que filius tenere debebat porrigere recusaret, et hoc propter supradictia720 castri destructionem. Ciuibus eciam graciam suam negauita721 ob concremacionem -[f° 660]- priuilegiorum et societatem cum Walerarammo factam nec non et alia quedam, de quibus omnibus non est huius temporis texere historiam.

Notes:
  • a716 om. 2b1.
  • a717 (c. H.) H. c. 2a.
  • a718 eius 2a.
  • a719 pheoda 1a; feuda 2b1.
  • a720 predicti 2ab1.
  • a721 Mox tamen atque ipso anno 1226 litteras edidit (Lacomblet, Urkundenbuch, t. II, p. 73 – 74; cf. Knipping, n. 595), quarum hic est locus praecipuus isque luculentus: omnia iura et libertates ipsorum (ciuium Coloniensium) necnon et bonas consuetudines, que omnia habuerunt usque ad tempus electionis bone memorie predecessoris nostri archiepiscopi Engelberti, approbantes, ipsa inuiolabiliter obseruari precipimus, saluo nobis in omnibus iure ab ecclesia Coloniensi et a predecessoribus nostris infra bannum ciuitatis Coloniensis usque ad tempus electionis supra dicti predecessoris nostri archiepiscopi Engelberti similiter obseruato...
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para