Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod quibusdam religiosis mors eius reuelata est, eciam quibusdam eum premunientibus non solum litteris, sed et uerbisa393 .

Placuit circa idem tempus Spiritui sancto martiris sui finem quibusdam uiris religiosis et hoc diuersis in locis reuelare. Monachus quidam congregacionis nostre, iuuenis probate uite, abbati nostro secrecius dicebat: “Domine, si habetis aliqua tractare cum archiepiscopo, ne differatis, quia cicius morietur.” Post dies paucos infirmarius noster, Winandusa394 nomine, pro negocio quodam ad ipsum Susaciam directus est. Qui cum in Ueteri Montea395 , domo ordinis nostri, pernoctaret, mane recedentea396 eoa397 , supprior subsecutus ait: “Est apud nos conuersus quidam spiritum habens propheticum, sicut sepe experti sumus. Hic dicita398 tribulacionem maximam in breuia399 uenturama400 esse super dominum nostrum archiepiscopuma401 . Propter quoda402 rogo uos ut moneatis ipsum, quatinus cautus sit super sea403 et custodiat sea404 .” Cui ille respondit: “Melius est ut taceam, quia pro friuolo reputaret.” Ueniens tamen ad eum benigne ab eo a405 susceptus est et expeditus, nec aliquid horuma406 que dicta sunt recitare presumpsit. Nam die sequenti dominus episcopus litteras indices mortis sue accepita407 . Quas cum legisset, in ignem mittens pede conculcauit, nea408 discordie seminarium fierent inter ipsum et cognatum suum comitem Fridericum. Recitauit tamen eas episcopo Mindensia409 a410 , qui presens erat. Cui cum diceret ille: “Domine, propter Deuma411 custodite uos, non solum propter uos, immo propter utilitatem ecclesie uestrea412 et salutem tocius terre”, respondit ille: “Angustie mihi sunt undique, et quid mihi faciendum sita413 Dominus nouit, prorsusa414 ignoro.s415 Ue mihi, si tacuero. Si autem eis proposuero, dicent, immo amicis et cognatis de me conquerentur, quod parricidii crimen ipsisa416 inpingam.” Non solum de Friderico, sed eciam de Godefrido et Willelmoa417 fratribus eius suspicio fuita418 . Et adiecit: “Ego ab hac hora corpus meuma419 et animam meam committo diuinea420 prouidencie.”

Notes:
  • a393 (non ... uerbis) om. 2b1.
  • a394 Wynandus 2b1.
  • a395 Altenberg.
  • a396 recedentem 2b1.
  • a397 om. 2ab1.
  • a398 om. 2ab1.
  • a399 (in b.) iuueni 2a.
  • a400 uenturum 2b1.
  • a401 prophetat add. 2b1.
  • a402 (P. q.) Quapropter 2ab1.
  • a403 (s. se) om. 2ab1.
  • a404 (et c. se) seque c. 2ab1.
  • a405 (ab eo) om. 2ab1.
  • a406 eorum 2ab1.
  • a407 Infra, c. 7, docet Caesarius has litteras ab Herenberto Rennekoie, Friderici comitis famulo, esse scriptas.
  • a408 ne ne 2b1.
  • a409 Mindensis 1a corr.; Mindennensi 2a; Myndenensi 2b1.
  • a410 Conrado, 1209 – † 1236.
  • a411 (p. D.) pro Deo 2ab1.
  • a412 nostre 2b1.
  • a413 om. 2b1.
  • a414 prosus 1a.
  • s415 Cf. Dan. 13, 22.
  • a416 eis 2b1.
  • a417 Wilhelmo 2ab1.
  • a418 Cf. infra, c. 17.
  • a419 om. 2b1.
  • a420 (c. d.) d. c. 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para