Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Libri octo miraculorum [Hilka, 1937]: 2, 28
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
De quodam, qui per quandam uisionem, quam in horreo uidit, conuersus est.
Henricus celerarius superior de Hemmenrode, sicut ab eius ore audiui, fratrem habebat ex parte patris, non tamen de thoro legitimo. Hic pecuniam modicam, quam habebat, ad usuram dedit. Quod frater eius Henricus cognoscens durius arguit, usure periculum illi exponens et conuersionis uiam, per quam Deo pro peccatis satisfacere et penurie necessitatem euadere posset, instanter suadens; sed non acquieuit ille. Contigit die quadam, ut per uillam quandam transiens uestimenta sua linea, id est camisiam et femoralia, extraheret, cuidam femine sibi note ad lauandum illa tribuens. Et cum ad manum non haberet alia, tunicam cum bracili reinducens ad uillam remotiorem properauit. Cumque tarde uenisset ad locum, hominibus dormientibus, ipse solus nemine sciente horreum cuiusdam curtis patris sui intrauit. Et cum deessent ibi lectisternia, in quodam angulo eiusdem horrei uestitus et calciatus supra stramina se cubitum deposuit. Nondum plene obdormierat, et ecce! strepitus magnus auditus est in horreo, quibusdam cum clamore precedentibus: "Cedite, cedite, date locum, quia domina nostra talis adueniet". Mox accenderunt luminaria, loca accubitus preparantur, officiales cum baculis, ut fieri solet, ingrediuntur. Deinde cum maxima pompa subsequitur ipsa regina, militibus cum pedissequis mire pulcritudinis comitantibus illam. Cum predictus homo ista uideret et obstupesceret, unus ex cubiculariis uirgam manu gestans horreum circuiuit, omnes eius angulos considerans. Qui cum uenisset ad locum, ubi ille iacebat, stetit intuitusque eum terribiliter ait: "Quis es tu, qui hic cubare presumis in presentia domine nostre?" Cumque ille ad hanc uocem tremeret et taceret, mox subiunxit: "Depone cito pallium et reuolutum in loco isto iacta", locum ipsum baculo designans. Quod cum fecisset, precepto eius contradicere non audens, statim adiecit: "Exue festinanter tunicam et super pallium illam ponas". Quo completo iussus est caligas cum calciamentis sibi extrahere et in eodem loco illa reponere, et fecit sic. Tunc ille: "Exue bracile et pone super calciamenta". Qui cum illud more solito per femora detrahere uellet, prohibuit ille dicens: "Nequaquam fiet hoc, sed per partes superiores te illud extrahere oportet". Quid plura? Cum maximo labore cinctorium idem brachiis obsistentibus per superiora extraxit, sicut ipse postea confessus est, ceteris uestimentis illud inponens. Hiis ita compositis, cubicularius terribili uoce clamabat: "Surge uelociter et egredere de horreo isto". Cuius auctoritate ille miser pressus, nudus surrexit, ad hostium tendens. Cum illud tangeret, in se reuersus manus in celum erexit, huiusmodi uerbis Deo uotum faciens: "Domine Deus", inquit, "si me liberaueris de instanti periculo, fratris mei consiliis acquiescam". Ad quod uerbum mox tota uisio illa fantastica disparuit. Et ecce! Nudum se reperiens, ualde miratus cepit considerare nuditatem suam et ea, que circa se gesta sunt. Reuersus uero ad locum dormitionis, omnia uestimenta sua simul posita reperiens induit se et abiit. Non multo post usura, in quantum potuit, restituta, per fratris auxilium in Hemmenrode receptus est in conuersum. Cumque iniungerentur ei officia laboriosa, temptari cepit et a dyabolo uictus ad seculum rediit ibique magis quam in religione manibus suis uictus causa laborans post breue tempus uitam finiuit.
Quos sibi dyabolus per usuram inuiscerat, inuite a se separari sinit. Quanta sit pena usurariorum, subsequens exemplum declarat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1240 : Conversion by vision. libri8-II #20 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Alfons Hilka, Die Wundergeschichten des Caesarius von Heisterbach, Bonn: Hanstein, 1937, p. 108-111.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE004437 Libri VIII miraculorum: 2, 22
- TE004438 Libri VIII miraculorum: 2, 23
- TE004440 Libri VIII miraculorum: 2, 25
- TE004441 Libri VIII miraculorum: 2, 26
- TE004442 Libri VIII miraculorum: 2, 27
- TE004443 Libri VIII miraculorum: 2, 28
- TE004444 Libri VIII miraculorum: 2, 29
- TE004445 Libri VIII miraculorum: 2, 30
- TE004446 Libri VIII miraculorum: 2, 31
- TE004447 Libri VIII miraculorum: 2, 32
- TE004448 Libri VIII miraculorum: 2, 33
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.