Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Libri octo miraculorum [Hilka, 1937]: 2, 40
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
De inclusa, quam dyabolus mirabiliter per bufonem terruit.
Alia quedam inclusa mirabiliter satis temptata est. Pene per annum sic fuit in cellula sua, ut, quotiens prostrata oraret, ei uideretur, quod bufo casurus esset de tecto ante faciem suam. Mira res: quod timuit, tandem euenit ei. Die quodam, cum in oratione iaceret, cum magno strepitu de tabulatu superiori bufo ante os eius cadens in fugam illam conuertit. Puto timorem illum, simul et uermem ex opere dyabolico, qui sanctam feminam de cellula eadem fugare conatus est. Quod tamen eidem in bonum cessit. Nam in domo quadam ordinis Cysterciensis sanctimonialis effecta uitam elegit communem, sciens scriptum: 'Ue soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem se'.
Occurrit nunc memorie alterius cuiusdam mulieris temptatio satis mirabilis, a qua gratia Dei cooperante mirabiliter liberata est.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1563 : Devil as toad terrifies hermit. libri8-II #32 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Alfons Hilka, Die Wundergeschichten des Caesarius von Heisterbach, Bonn: Hanstein, 1937, p. 124.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.