Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018623
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018623 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018623 (accessed 2021-09-27).« TE018623 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018623 (consulté 2021-09-27)."TE018623 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018623 (zugegriffen 2021-09-27)."TE018623 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018623 (consultato 2021-09-27)."TE018623 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018623 (accedido 2021-09-27).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Ensfried, le doyen de la collégiale Saint-André de Cologne, entendit un jour les cris d'un jeune écolier que l’écolâtre de la même collégiale s'apprêtaient à fouetter. Ensfried entra d'un saut dans l’école et, en brandissant son bâton contre l’écolâtre, libéra l'enfant et s’écria : « Qu’est-ce que tu fais, tyran ? Ton devoir est enseigner les enfants, non de les tuer ! »
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:
Témoignage personnel: nobis videntibus.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM V Vita domini Ensfridi Decani sancti Andreae in Colonia.

Igitur Ensfridus de Episcopatu Coloniensi oriundus fuit, vir simplex et rectus et in misericordiae operibus praecipuus. Qualis eius vita ante sacerdotium fuerit, vel quid in adolescentia egerit, nescio. Quod autem cum illo creverit et convaluerit miseratio, ex actibus eius sequentibus colligo. Quod docilis fuerit ingenio, sollicitus in discendo, effectus comprobavit. Adeo enim in puerilibus fundatus erat, ut, sicut ab eo audivi, iuvenis scholas regeret, et plurimos tam verbo quam exemplo, non solum ad discendum, sed, quod pluris est, ad bene vivendum informaret. Ordinatus sacerdos, ecclesiam in Sigeberg, parochiam scilicet bonam, id est, oblationibus pinguem, regendam suscepit, in qua scientiam in actum produxit. Foris non mansit peregrinus, ostium eius patuit viatori. Pater erat viduarum, consolator orphanorum, lima peccatorum. Nam cum in domo eius plures nutrirentur scholares, et esset columbinae simplicitatis, tempore illo, quo matura erant cerusa, dicebat cellerario suo: Bone, licentia pueris, ut ascendant arbores, ut de cerusis comedant, quantum volunt et quantum possunt, nec est necesse te alia eis dare cibaria, quia in nullo cibo tantum delectantur. Non hoc dicebat ex aliqua tenacitate, sed ex multa cordis sui pietate. Quod cum per dies aliquot factum fuisset, et licentia concessa pueris sicut pueris placuisset, ait illi cellerarius: Certe, domine, nisi pueri aliis utantur etiam cibariis, cito deficient. Et acquievit statim. Post haec factus est Coloniae in ecclesia sancti Andreae canonicus, et non multo post, ob vitae meritum, in Decanum sublimatus. Qui licet vitae esset irreprehensibilis, et polleret virtute castimoniae, maxime tamen fervebat in operibus misericordiae. In parochia sancti Pauli, quae attinet ecclesiae sancti Andreae, pauper vidua non fuit, cuius lares ignoraret, quam suis eleemosynis non visitaret. Tantum panis ex eius mensa ostiatim mendicantibus dabatur, tantum aeris ex eius manibus in gazophilacium Christi, id est, in manus pauperum, mittebatur, ut multi, qui eius annuos redditus noverant, mirarentur. Habebat autem cognatum, Fredericum nomine, eiusdem ecclesiae canonicum, officio cellerarium. Iste avunculum saepius arguere consuevit de indiscreta liberalitate, et ipse versa vice increpabatur ab illo de nimia parcitate. Habebant enim communes expensas, et idcirco satis gravabatur Fredericus, quia quicquid rapere poterat Decanus, occulte dabat pauperibus. Tempore quodam idem Fredericus de officio suo multos et magnos habens portos, occidit, et in pernas formavit, easque in coquina tempori congruo reservandas suspendit. Quas Decanus frequeuter intuens, earumque suspendio satis invidens, cum nullam ex eis a cognato petere posset vel praesumeret, dolum sanctum, dolum pium, dolum memoria dignissimum excogitavit. Quotiens neminem sensit esse in coquina, ipsam latenter intrans, et nonnunquam nacta occasione pueros emittens, scala suspensorium ascendit, et ex ea parte pernas, qua muro coniungebantur, omnes pene usque ad medietatem incidit. Anteriorem vero integram reliquit, ut aliarum incisiones celarentur. Ista faciebat per dies multos, carnes abscisas viduis, egenis atque pupillis distribuens. Quid plura? Tandem furtum rei familiaris cognoscitur, fur quaeritur, sed citius invenitur. Fuit clericus, silet Decanus, et cum ille fratrum praebendam et totius anni subsidia se perdidisse conquereretur, vir sanctus verbis quibus potuit eum lenire studuit, dicens: Bone cognate, melius est ut modicum defectum patiaris, quam pauperes fame moriantur. Bene tibi Dominus restituet. Quibus verbis placatus tacuit. Alio tempore eunte eo ad sanctum Gereonem, puto quod in sollemnitate fuerit eiusdem Martyris, pauper eum importunis clamoribus sequebatur, et cum non haberet quod illi dare posset, scholarem se sequentem paululum antecedere iussit. Secedensque in angulum iuxta ecclesiam beatae Dei genitricis Mariae, ubi Episcopis in die Palmarum consuetudinis est populo facere indulgentiam, quia aliam vestem exuere non potuit, aspiciente paupere femoralia sua solvit, et cadere dimisit. Quae ille levans, gaudens discessit. Quam virtutem cum vir sanctus occultare vellet, nutu Dei tali occasione posita est super candelabrum, ut posteris esset in exemplum. Reversus a sancto Gereone, cum ad prunas sederet, nec pelliceum se calefacturus secundum consuetudinem levaret, dixit ei praefatus Fredericus: Levate pelliceum, et calefacite vos. Erat enim frigus, et ipse senex homo erat. Respondente eo: Non est necesse; subiunxit ille: Satis puto quod non habeatis bracas, hoc ipsum in rubore vultus eius considerans. Tandem ille confessus est, sibi illas delapsas fuisse, tacita virtute. Ad quod verbum clericus risit, per cuius os haec publicata sunt.
NOVICIUS: Tale aliquid non legitur in actis sancti Martini. Plus fuit bracas dare, quam pallium dividere.
MONACHUS: Propter haec aliaque his similia facta, quidam dixerunt, nunquam se legisse de aliquo homine, qui tantae fuerit circa pauperes compassionis, tantae misericordiae ac pietatis. Vestimenta sua pauperibus pene sine discretione largiebatur, et cum algeret, aliaque mitterentur, de illis simile faciebat. Semper habebat in corde illud Salvatoris: Date, et dabitur vobis. Compassus est ei venerabilis plebanus sancti Jacobi, dominus Everhardus, cuius memini in distinctione quarta capitulo nonagesimo octavo, quibus erat in Domino cor unum et anima una. Cum vellet ei vestem aliquam dare, ut illa diutius uteretur, dixit: Ego vobis hanc vestem accommodabo.
NOVICIUS : Puto quod multum liberalis fuerit circa hospites, qui sic profusus exstitit circa pauperes.
MONACHUS: Quanta illos caritate susceperit, sequens narratio declarabit. Cum die quadam viros religiosos, non mihi constat utrum fuerint Cistercienses, vel Praemonstratenses, hospitio suscepisset, et cibi regulares deessent, piscesque non haberet, dicebat coco suo: Pisces non habemus, monachi simplices sunt et esuriunt, vade fac esicium, et ossibus eiectis, cum piperamentis praepara, sicque appones et dices: Comedite de bono rumbo. Quod cum factum fuisset, illi, sicut viri boni et simplices, boni sui hospitis ac simplicis pium dolum non observantes, nihil etiam, tum propter regulare silentium, tum propter conscientiam, interrogantes, apposita pro pisce comederunt. Scutella pene evacuata cum unus auriculam porcinam reperisset, et socio, vidente Decano, ostendisset, ille aliquid indignationis simulans intulit: Comedite pro Deo, monachi non debent esse tam curiosi; rumbus etiam aures habet. Humani generis inimicus diabolus, tantis virtutibus invidens, illumque turbare volens, visibiliter tempore quodam se eius obtutibus obiecit, et versibus his eum alloquens, disparuit:

Mors exemplificat, quod longius haud tibi restat Vita, nec incolumis amplius, Ensfrid, eris.

Vides quanta sit versuti diaboli stultitia? In quo virum sanctum putabat se impedire, in hoc illum promovit. Nam postea circa annos triginta vixit, tanto in operibus iustitiae ferventior, quanto prophetatus est morti fore vicinior. In quadam sollemnitate, cum eum dominus Adolphus, maioris ecclesiae Decanus, postea Coloniensis Archiepiscopus, ad convivium suum invitasset, renuit ille, dicens se magnos hospites habere. Dicta missa, cum ad domum suam vir beatus festinaret, Godefridus eius concanonicus, maioris Decani notarius, qui mihi ista recitavit, de fenestra solarii Portae Clericorum respiciens, vidit plures pauperes illum sequentes, ex quibus alii claudi, alii caeci fuere. Et cum non possent transire lapides, qui plateam illic dividunt, ipse, cum esset aetatis decrepitae, manum singulis porrigebat. Statim clericus dominum suum ad fenestram vocans, ait: Ecce domine, isti sunt magni hospites, quos Decanus meus dicebat se habere. Et non modicum aedificatus est uterque. Aliud quoddam pietatis opus simile huic ego de illo vidi. In anniversario domini Brunonis Coloniensis Archiepiscopi, ecclesiis conventualibus ad ecclesiam sancti Pantaleonis Martyris, quam idem Bruno exstruxit, confluentibus, cum dicta pro anima eius missa, Priores, secundum institutum, refectorium prausuri intrassent, dominum Ensfridum nescio quot pauperes sequebantur usque ad ostium refectorii. Quem cum refectorarius introducere vellet, pauperibus exclusis, commotus ille clamavit: Ego sine istis hodie non intrabo. Noverat vir prudentissimus, pauperes esse amicos Dei, camerarios coeli, bene habens in memoria consilium illud filii Dei: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Hinc est quod tempore quodam, cum positus fuisset iuxta reliquias, monere intrantes ut darent eleemosynas ad aedificia ecclesiae, cuius tunc custos erat, his verbis populum allocutus est: Boni homines, bene videtis quam grandia disposita sint hic aedificia, bene quidem facietis dando eleemosynas vestras ad illa, melius tamen et tutius in pauperes eas locatis. Hane praedicationem bonae memoriae Fredericus monachus noster intrans cum militibus ecclesiam sancti Andreae tunc audivit, mihique postea saepius illam recitavit. Personas Deum timentes, ut et ipse illarum meritis esset particeps, de suo stipendio pascere curavit. Unde et venerabilem illam inclusam ordinis nostri, dominam Heylekam, secundum nomen suum vere sanctam, cuius cella monasterio sancti Andreae adhaerebat, de sua praebenda, quoad vixit, sustentavit. Aliorum enim eleemosynas beata illa recipere recusavit. Solebat autem inopes appellare thesauros coelestes, quos tinea non demolitur et quos fures non effodiunt, neque furantur. Unde, sicut supra dictum est, multo illi amplior cura fuit de consolatione pauperum, quam de aedificiis, vel thesauris et ornamentis perituris ecclesiarum. Pueros pauperes, manus ulcerosas et valde neglectas habentes, quando secretius epulabatur, ad mensam suam posuit, et de scutella sua comedere praecepit.
NOVICIUS: Satis admiror Decani huius pietatem, humilitatem, simplicitatem.
MONACHUS: Audi unde amplius mireris. Civis quidam Coloniensis, nomine Lambertus, familiaris illi erat, et in vicino manebat. Iste cum die quadam cum supradicto Godefrido notario coenaret, et confabularentur de eleemosynis domini Ensfridi, ait me audiente: Dicam vobis qualiter me tractaverit. Tempore quodam invitaverat me et uxorem meam ad coenam suam. Sedentibus nobis in mensa cum illo, diu eramus ferculum aliquod exspectantes, nihil ante nos praeter solum panem habentes. Et quia bene noveram consuetudines eius, vocavi ad me unum de pueris, in aure illi haec dicens: Die, bone, dabitur nobis aliquid ad comedendum ? Respondente illo: Nihil habemus, sufficienter enim vobis fuerat praeparatum, sed dominus meus ante horam refectionis coquinam intravit, et praeparata, etiam nobis reclamantibus, pauperibus divisit. Tunc ego subridens, eundem puerum ad domum meam misi, et tantum est de cibariis allatum, ut omnibus convivis nostris sufficeret. Die quadam cum coquinam eius intrassem, et anseres nescio quot versarentur ad ignem, dixi in corde meo: Certe bene procurat familiam suam Decanus iste. Assatis vero anseribus ipse intravit, eisque excisis, et per scutellas ordinatis, viduis atque egentibus totaliter misit. Saepe ei mittebantur anseres et pulli, tum ex officio Decaniae, tum ex dono, quia multi eum venerabantur, cognoscentes eius caritatem. Et quia multae fuerat pietatis: quicquid ex eis sive fratribus sive aliis suis vicinis mittere voluit, ut statim comederent, non vivum, sed occisum transmisit. Tantae, ut saepe dixi, circa pauperes compassionis fuit, ut quandoque faceret, quod secundum humanum iudicium minus rectum videbatur. Civis quidam de Colonia, sicut mihi retulit quidam ex Sacerdotibus sancti Andreae, uxorem propriam minus diligens, saepe illam affligebat. Propter quod illa furata est ei pecuniam in bona quantitate. Cui cum maritus crimen imponeret, et ipsa fortiter negaret, timens ab illo deprehendi, pecuniam proiecit in cloacam. Postea dolens de facto, ad Decanum venit, furtum furtique causam per confessionem aperuit, et satis puto virum sanctum illi suasisse, ut pecuniam marito proderet; sed quia illa cum iuramento negaverat, facere non audebat, timens propter hoc amplius affligi. Cui Decanus respondit: Si potero pecuniam habere sine nota, vis ut detur pauperibus? Dicente illa, hoc omnimodis desidero; post aliquot dies Decanus locutus est civi: Vis mihi licentiam dare, ut purgari faciam cloacam tuam, et si aliquid mihi Dominus ibi dederit, inde tollam? Sciens ille eum virum sanctum esse, cogitans etiam quia Deus aliquid ei revelasset, licentiavit. Purgata est cloaca, inventa est pecunia, et infra paucos dies per manus hominis Dei pauperibus erogata.
NOVICIUS: In hoc loco posset detractor figere dentem.
MONACHUS: Tria videntur eum hic excusare a peccato. Primum, quod pecunia eadem sicut mariti, ita et feminae fuit. Secundum, quod tamen perdita fuit, quam propter confessionem prodere non licuit. Tertium, quod pauperibus cam distribuit. Novissime caritas, quae eum ad hoc instigavit. Solent enim sacerdotes saepe licentiare feminis, ut maritis suis avaris et immisericordibus rapiant et indigentibus largiantur. Fecit et aliud quiddam quod magis adhuc disputabile fuit. Dum nihil haberet ad comedendum, pistrinum fratrum intravit, et cum essent panes ordinati et compositi in tabula ad deportandum, cuius essent illi vel illi pistorem interrogavit. Expeditus de singulis a pistore, panes illorum, quos noverat esse divites, in domum suam deportari iussit, dicens: Illi abundant, et ego nihil habeo quod comedam.
NOVICIUS: Quomodo excusabitur hoc factum?
MONACHUS: Multa licent sanctis, quae his qui sancti non sunt, non litent. Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Unde auctoritas: Habe caritatem, et fac quicquid vis. Excusavit eum caritas, excusavit eum necessitas, excusavit eum auctoritas, excusavit eum fraternitas. Caritas, quia consolatio pauperum fecit illum egere. Necessitas vero, quae legem non habet, de qua Rudolphus maioris ecclesiae in Colonia Scholasticus sic discipulis suis dicere consuevit: Antequam fame morerer, de pedibus raperem crucifixi quod comederem. Excusavit eum quodammodo auctoritas, quia Decanus erat, et quasi pater fratrum. Fraternitas, quia iudicabat omnia omnibus esse debere communia, sicut et sua omnibus fecerat communia. Cum iam ex defectu corporis aetatisque senilis diem mortis suae sibi imminere sentiret, ne pauperem spiritum aliqua terrena possessio repatriantem oneraret, domum suam vendidit, pretiumque illius, non cognatis, non amicis, sed Christi pauperibus propriis manibus divisit. Noverat enim concanonicos manufideles, post mortem minus esse fideles. Cui cum diceret is qui domum emerat, quidam ecclesiae illius sacerdos atque canonicus, nomine Conradus: Domine, ego volo habere domum meam; respondit ille valde simpliciter: Bone Conrade, homo sum decrepitus et senex, cito moriar, exspecta paululum, et bene habebis eam. Ubi vis ut maneam interim? Ille vir bonus, de necessitate faciens virtutem, satis patienter obitum eius exspectavit. Tantae igitur pietatis exstitit vir beatus, ut saepe in porticu ecclesiae sedens, cum pauperes musso, quem de nemore collegerant, oneratos praeterire cerneret, emerat ipse, non quod eo in aliquo indigeret, sed ut pauperes a labore liberaret. De quo etiam retulit mihi Renerus monachus noster, quandoque eiusdem ecclesiae Scholasticus, quod die quadam cum pauper quidam plurima flabella portaret venalia in iam dicta porticu, nec vendere posset, sibi illum dixisse: Renere, eme flabella ista. Cui cum diceret: Domine, non eis indigeo; respondit ille: Eme ea, et da amicis tuis. Qui emit illa, sciens compassionem Decani sui tantum esse in causa. Misericordiae visceribus ita abundavit, ut sustinere non posset, in quantum vetare potuit, ut aliquis caederetur, vel iniuriaretur. Die quadam cum in scholis clamores cuiusdam canonici, qui graviter excesserat, et a quatuor scholaribus ad verberandum tenebatur, praeteriens audisset, scholas anhelus intravit, et sicut leo accurrens, baculumque contra Scholasticum et suum concanonicum nobis videntibus levans, puerum de manibus eius liberavit. Quid agis, inquit, tyranne? Positus es, ut scholares doceas, non ut occidas. Ad quod verbum ille confusus obmutuit. Quantae fuerit patientiae, lectio sequens declarabit. Die quadam sedente eo secundum consuetudinem in ecclesia, sicut puto inter nonam et vesperam, Scothus quidam homo miserabilis et frequenter ebrius, presbyteriique honore prorsus indignus, ad solum solus accessit, et caputio illum trahens, extracto cultello minatus est ei dicens: Si non dederis mihi aliquid, modo occidam te. Nutu Dei canonicus quidam iuvenis et fortis superveniens, Scothum dure satis abstraxit. Quem cum caedere vellet, morteque dignum iudicaret, compescuit eum vir mitissimus dicens: Ne turberis, frater, vide ne laedas eum, in ioco enim fecit hoc. Nemini reddidit malum pro malo, quia simplicitas columbina regnabat in illo. Et cum esset, ut saepe dictum est, mirae misericordiae, fervebat tamen zelo iustitiae. Tempore quodam obviam habuit Abbatissam sanctarum virginum undecim millium. Praecedebant illam clerici mantellis griseis monialium circumamicti, sequebantur domicellae et pedissequae, verborum inutilium aerem replentes strepitu. Decanum vero inopes sequebantur, eleemosynam ab illo postulantes. Accensus vero vir iustus zelo disciplinae, cunctis audientibus exclamvit: O domina Abbatissa, mugis deceret vestram professionem, plus vestram decoraret religionem, ut vos, sicut me, sequerentur pauperes, non histriones. Et erubuit illa valde, nihil praesumens tanto viro respondere. Tantus ei inerat amor iustitiae, ut die quadam cum nescio quis ipso audiente loqueretur de mala vita clericorum, quasi ex abrupto responderet: Unum est qualiter vivant. Ac si diceret: De radice mala non potest surgere arbor bona. Noverat enim paucos esse clericorum, qui canonice intrassent, ita ut non essent sanguinitae, id est, a cognatis introducti, vel choritae, id est, per potentiam magnorum intrusi, sive symoniaci, pecunia scilicet vel obsequiis intromissi.
NOVICIUS: Hoc vitium his temporibus valde regnat in Clero.
MONACHUS: Verum est, maxime in illis ecclesiis, in quibus praelati sine electione stipendia porrigunt. Rudolphus enim Episcopus Leodiensis ita in symonia gloriabatur, ut tempore quodam, praebenda cuiusdam ecclesiae suae a se vendita, pecuniam ipsam in gremio suo teneret, et multis coram positis diceret: Ego valde Ecclesiam Leodiensem ditavi, ego redditus illius ampliavi. Praebendam enim quam antecessores mei pro decem marcis vendiderunt, ego ad quadraginta marcas perduxi. Et quia vir sanctus paucos consideravit canonicas suas simpliciter intrare, paucos iudicavit in eis simpliciter vivere. Habebat etiam cum zelo iustitiae amorem et studium regularis disciplinae. Nam post eum usque ad haec tempora non surrexit Decanus in illa ecclesia, sub quo tantum vigeret disciplina. Etiam cum esset in aetate occidua, usque ad diem mortis suae, non patiebatur se aliquam hebdomadam divini servitii praeterire. Saepe missam in conventu celebrans, alienis brachiis ne caderet sustentabatur. Alleluia festivis diebus, sicut ceteri, ad gradum ipse cantavit. Aliis exeuntibus de oratorio, ipse raro, nisi ad prandendum, exivit; et ante altare sanctae crucis residens, illic horam horae continuavit. Publice poenitentibus ita erat paratus, ut frequenter cum illis in porticu sedens, chartulas legeret, consolationem impenderet, orationum suffragia conscribi faceret. Tantae erat humilitatis, ut cum omnium esset supremus tam aetate quam dignitate, exceptis praecipuis sollemnitatibus, semper pene locum chori novissimum teneret. Vestimenta eius satis erant despecta dt humillima, non grisea, non varia, sed ovina, eiusdem generis pilleo utens.
NOVICIUS: Quid est quod de tanto viro nullum refers miraculum?
MONACHUS: Quis maior Johanne Baptista? Nullum signum fecisse legitur, quod de Juda proditore Evangelium prodit. Unde quibusdam nunc in Christi nomine miracula facientibus, ipse in fine dicturus est: Nescio unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis. Miracula de substantia sanctitatis non sunt, sed signa sanctitatis. Volens Dominus militem suum emeritum remunerare post laborem, tali illum ordine vocavit ad gloriam. In vigilia Dominicae Resurrectionis, cum exspectaretur ad sollemne officium, eo quod hebdomadarius esset, repente coepit viribus destitui. Vocatus est supradictus Renerus, qui per tactum venae illius in ianuis mortem sentiens, de sacra inunctione eum monuit, modicum medicinae confortativae ori eius imponens. Quam cum ille exspueret, et diceret: Ego missam in conventu celebrabo; respondit: Missa in hac vita nunquam celebrabitis. Quo audito, se inungi petiit, et cum fratribus psalmos et letaniam decantavit. Circa horam nonam cum Christo reddidit spiritum, sociandus spiritibus iustorum. Sequenti die post sanctum Pascha cum tumularetur, dominus Everhardus sancti Jacobi plebanus, cuius vitam virtutibus plenam in distinctione quarta capitulo nonagesimo octavo descripsi, in audientia multorum tale de illo testimonium dedit: Hodie, inquit, hic terrae commendatur caro sanctissima, quae super terram vixit. Et quia de miraculis quaestio fuit, post mortem signis non caruit. Sacerdos quidam et stipendiarius ecclesiae, nomine Adam, sicut mihi retulit ore suo, cum tempore quodam vehementissimo capitis dolore torqueretur, ad sepulchrum eius accessit, et in hunc modum oravit: Domine, inquit, propter merita sancti huius viri mitiga dolorem capitis mei. Qui mox exauditus, sanus abcessit, qui infirmus accesserat. Multa adhuc alia fecit iustus iste opera memoria digna, quae studio brevitatis sunt omissa.
NOVICIUS: Utinam essent tales omnes Decani, tam simplices et tam sancti.
MONACHUS: Recordor nunc alterius cuiusdam Decani, viri simplicis ac Deo digni, de cuius virtutibus quaedam mihi nuper retulit magister Johannes Decanus Aquensis, de eadem civitate oriundus, in qua idem iustus fuerat Decanus, quae tecum communicabo.

From:
STRANGE, Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange.. Köln-Bonn-Brüssel.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

TUBACH, Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales. Helsinki.:

  • #4711 : Teaching better than beating. A monk prevented boys from being beaten by urging that they be taught, not beaten, by their teachers. CHeist-VI #515 . (© Frederic C. Tubach)
BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
  • GREVEN, Joseph, 1916. Kleinere Studien zu Caesarius von Heisterbach. In: Annalen des historischen Vereins für den Niderrhein1916. Vol. 99, pp. 1-35 esp. p. 23-27..
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • STRANGE, Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange.. Köln-Bonn-Brüssel. vol. 1, p. 353..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018623.xmlTE018623.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu and Pascal Collomb is licenced for use under CC BY-NC-SA 4.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence CC BY-NC-SA 4.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu and Pascal Collomb is licenced for use under CC BY-NC-SA 4.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu and Pascal Collomb is licenced for use under CC BY-NC-SA 4.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu and Pascal Collomb is licenced for use under CC BY-NC-SA 4.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para