Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018543
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018543 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018543 (accessed 2022-12-05).« TE018543 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018543 (consulté 2022-12-05)."TE018543 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018543 (zugegriffen 2022-12-05)."TE018543 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018543 (consultato 2022-12-05)."TE018543 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018543 (accedido 2022-12-05).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Après le chapitre, quelques moines de Himmerod attendirent dans l'auditoire le signal pour aller au travail. Certains entre eux se permirent d’échanger des signes pour passer le temps. Christian, moine de sainte vie, aperçut alors les diables sous la forme de chats tachetés de brûlures se serrer contre les moines bavards et encourager leur comportement par des mouvements de queues.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale : Haec mihi dicta sunt a supramemorato Hermanno abbate, necnon et Waltero monacho de Birbech, qui illi familiares fuerunt.

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fut fondée en 1134 par saint Bernard.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM VI De Christiano monacho, qui daemones vidit.

In Hemmenrode sacerdos quidam venerabilis ad conversionem venit, nomine et opere Christianus. Huic daemones multum importuni fuerunt et saepe illos vidit tam ante conversionem quam post. Huius tempore alter quidam saecularis sacerdos, nomine Karolus, in eodem coenobio factus est novicius, et erat eius in probatione socius Prior noster Ysenbardus. Hic instinctu diaboli, cuius consilio utebatur, gulae et carnis suae commodis nimis consentiens, infirmitates saepius simulavit : pede claudicavit, lecto decubuit. Qui cum positus in infirmitorio tantum carnem nutriret, et spiritum negligeret, vadens vel rediens de privata cum claudicaret, et in coquinam respiciendo, quae ibi praepararentur infirmis, consideraret, praedictus Christianus diabolum eum sequi vidit, qui eo modo quo ille claudicaverat, et ipse claudicavit, et sicut introspexerat introspexit, in nullo ab illius gestibus discrepans. Tandem infra annum probationis deficiens, reversus est ad ollas Aegypti, et secuta est caro carnem. - Fratribus ad laborem post Capitulum praeparatis, cum starent circa auditorium, et exspectarent tabulae percussionem, essentque aliqui ex eis remissi per otiosam signorum consignificationem, vidit vir ille beatus cattos foeda quadam adustione maculatos, imo sub eorum specie daemones, caudarum suarum motibus eisdem blandiri, et continuatis vicibus corporum suorum compressionibus, in signum familiaritatis, illos demulcere. Eos vero qui gravitatem suam servabant, nec respicere quidem audebant. - Die quadam cum orationis gratia ante quoddam se altare prostravisset, diabolus in bufonem maximum, ad instar gallinae, se transformans, ante eius ora resedit. Quo viso territus, ilico surrexit et fugit, hora eadem dolos diaboli minus observans.
NOVICIUS: Videntur mihi tres istae visiones contra tria vitia satis esse necessariae; prima contra vitium gulositatis, secunda contra vitium vanitatis, tertia contra taedium orandi.
MONACHUS: Licet non videamus, diabolus saepe per huiusmodi phantasmatum horrores dulcedinem in nobis exstinguit orationis. Haec mihi dicta sunt a supramemorato Hermanno Abbate, necnon et Waltero monacho de Birbech, qui illi familiares fuerunt. Reliqua eius acta et visiones audies in distinctione septima.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 286..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018543.xmlTE018543.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para