Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

Cum Dei filius dominus ac redemptor noster Jhesus Christus sacramentum corporis et sanguinis sui discipulis prediceret nec intelligerent, dixerunt quidam ex eis: "Durus est hic sermo; quis potest eum audire"9? 'Et ex hoc multi discipulorum eius abierunt retrorsum' 1010. Cumque diceret ad XII: "Numquid et uos uultis abire"11, respondit ei Petrus pro omnibus: "Domine, ad quem ibimus? Uerba uite eterne habes"12. Nouerat enim magistri spiritualis uerba spiritualia spiritualiter esse intelligenda. Inminente tempore passionis uolens pius magister piis discipulis elucidare, que predixerat, 'accepit panem, benedixit et fregit deditque' illis dicens: "Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum"13. 'Similiter et calicem'14. Et quia nouerat de eodem sacramento propter sacramenti excellentiam processu temporis plurimos dubitaturos et ideo indigne tractaturos uel sumpturos, eo quod ibi uideatur, quod ibi non est, et quod ibi est, ibi uideri non possit nisi miraculose, usque in hodiernum diem non desinit oculis corporeis ostendere sub specie panis ueritatem sui corporis et sub specie uini ueritatem sanguinis sui.

Que et quanta miracula temporibus nostris in eodem sacramento facta sint, uniuersis ecclesie filiis ad credentium edificationem et infidelium confusionem fida pandam relatione.

Notes:
  • 9 Ioh. 6,61
  • 10 eb. 6,66
  • 11 eb. 6,67
  • 12 eb. 6,68
  • 13 Matth. 26,27
  • 14 Luc. 22,20
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para