Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De milite superbo et predone atque luxurioso, qui, post mortem apparens uxori in armis pulcherrimis, dicebat illa esse ignea et ad instar montium ponderosa.

Retulit michi sacerdos quidam religiosus, quod dicturus sum, asserens sibi ueraciter fuisse relatum. Erat miles quidam in armis strenuus et in militia nominatus et ob hoc ualde superbus atque luxurie totus deditus. Hic ante annos paucos defunctus est. Cui post mortem, nescio tamen utrum uxor sua uel concubina fuerit, multa beneficia tam in elemosinis quam in orationibus cum inpenderet et cottidie eius pene peccata defleret, die quadam tempore meridiano in orto218 domui uicino deflenti apparuit, sedens in dextrario pulcherrimo, eisdem armis et signis militaribus, quibus uti solebat, dum uiueret, decenter ornatus, eosdem gestus tam in extensione crinium quam in reliquo motu corporis, quos habere solitus erat in torneamentis, in eodem equo residens ostendebat. Quem mulier uidens, licet mortuum non ignoraret, exclamauit: "Gaudeo, domine, quod in tanta gloria uideo uos". Cui ille extento pede respondit: "Uides hoc calcar? Si totus mundus meus esset et ea quae in mundo sunt, illum darem illumque contempnerem, dummodo a pede meo calcar idem solueretur. Omnia arma, quibus nunc uti uideor, sicut ignis ardent et sicut montes me premunt. Quia luxuriosus eram, incendunt me; quia superbus et predo pauperumque oppressor, pondere suo grauant me". Cumque illa diceret: "Estne aliquid, in quo penis uestris possit subueniri?" respondit ille: "Nichil omnino" et adiecit: "Usque ad diem iudicii sic uagabundus torquebor ac deinde magis puniendus in infernum precipitabor", sicque disparuit.

Aliud retulit michi idem uenerabilis sacerdos.

Notes:
  • 218 = 'horto'.
Indexed exemplum: TE004415
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para