Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De Henrico, cui mors aduocati de Reyde reuelata est.

Henricus de Wilristorp352, monachus noster, sicut nostis, ante conuersionem miles erat, uir nobilis et, sicut testes sunt, qui eum foris nouerant, constans satis in uerbis. Hic michi retulit, cum nouicius esset, rem mirabilem. Tempore quodam in festiuitate penthecostes existens in castro, cui nomen erat Tris353 , quod situm est in episcopatu Treuerensi, post prandium cum quodam milite cognato suo in aleis ludebat. Qui cum ludendo tedio afficerentur, miles idem super tabulam, in qua ludebant, dormitum se reclinauit. Henricus uero ad fenestram ascendens in Mosellam prospexit. Qui cum sic staret et meditaretur, nescio quid, audiuit campanas bene sibi notas quasi pro mortuo compulsari. Qui cum diceret intra se: "Deus! ubi uel quid pulsatur modo?" audiuit uocem bene sibi cognitam, id est campanarii in Reyde354, ubi ipse morabatur, respondentem: "Conradus aduocatus in Reyde modo mortuus est, idcirco ei compulsatur". Qui statim, carbonem tollens, diem et horam notauit. Quo scribente, cum quedam matrona eiusdem castri superueniret et, quid scriberet, interrogaret, ille fantasticum esse timens, quod audierat, ei indicare noluit. Tertia uero die Reyde ueniens, eadem die et hora, qua illius obitum audierat in Tris, aduocatum defunctum reperit. Distat enim dictum castrum a iam dicta uilla plus quam decem miliariis.

Aliquando Deus quorundam mortem aliis, aliquando ipsis morientibus reuelare dignatur, sicut subsequens declarat exemplum.

Notes:
  • 352 Vielleicht Wilgersdorf bei Haiger im Dillkreis (Nassau).
  • 353 Vgl. oben I,26 (S. 50,4).
  • 354 Zu den 10 Meilen Entfernung von Treis an der Mosel (S. 122,7) paßt weder Rheydt bei München-Gladbach noch Rheidt am Rhein unterhalb der Siegmündung, sondern nur Rieden westlich vom Laacher See im Kreise Mayen, das als Reide oder Reida z. B. in Urkunden für Kloster Laach erscheint (s. die Stellen im Mittelrheinischen Urkundenbuch I, S. 806). Vgl. Fabricius, Erläuterungen V, 2, S. 173 f.; J. Wegeier, Das Kloster Laach, Bonn 1854, S. 170; PL de Lorenzi, Beiträge zur Geschichte sämtlicher Pfarreien der Döcese Trier II (1887), 320.
Indexed exemplum: TE004452
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para