Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018008
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018008 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018008 (accessed 2022-07-04).« TE018008 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018008 (consulté 2022-07-04)."TE018008 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018008 (zugegriffen 2022-07-04)."TE018008 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018008 (consultato 2022-07-04)."TE018008 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018008 (accedido 2022-07-04).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De tentatione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un moine, poussé par la jalousie, accuse un jeune moine de crimes graves. L’abbé ne le croit pas, il s’adresse alors à un visiteur qui accuse le jeune moine en plein chapitre et le met en prison. Mais le jaloux, frappé par la maladie et craignant la mort, avoue qu'il a calomnié par envie, et le jeune moine est libéré.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale: Haec mihi relata sunt a quodam Abbate.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXIV* De monacho, qui ab altero ob invidiam criminatus et incarceratus est, et gloriose eductus.

Non est diu, quod monachus quidam stimulis invidiae agitatus et superatus, quendam ex fratribus suis adolescentem accusavit apud Abbatem, imponens ei crimina pessima. Cui cum minus Abbas crederet, ille ad maiorem vindictam usque ad Visitatoris praesentiam suam accusationem reservavit. Quid plura? Tantum apud illum invidi machinatio profecit, ut ipse Visitator iuveni vitia relata in Capitulo coram omnibus obiiceret, neganti et Deum innocentiae suae testem invocanti non crederet, sed habitu truncato carceri manciparet. Post cuius discessum, Deus iudex iustus invidum infirmitate peremtoria flagellavit. Timens vero mori, confessus est iuvenem ex invidia se accusasse. Quod cum ex consilio confessoris senioribus propalasset, statim pro Visitatore missum est. Qui territus ad monasterium ocius rediit, per se ipsum carcerem intravit, ad pedes monachi se prostravit, et ut sibi ignosceret, quod ignoranter in eum deliquerat, supplicans, etiam reluctantem cum gloria eduxit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate, qui visitationi eidem interfuit.
NOVICIUS: Puto monachum istum multum in tam grandi tentatione meruisse.
MONACHUS: Quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, quod uvae torcular, hoc ei eadem fuit tentatio. Servavit enim in tribulatione patientiam. Invido autem sua erat invidia, quod venenum stomacho, quod tinea vestimento, quod aerugo flori, quod tabes corpori.
NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de tentationibus invidiae exempla, precor ut mihi recites illa.
MONACHUS: Quia latens morbus est invidia, nullum ad praesens occurrit exemplum, quod vel memoria sit dignum, sive aedificationi necessarium. Referam tibi tamen quandam sanctam invidiam, quam te audire delectet.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #3377 : Monk envious accuses. A monk was thrown into prison because of the false accusation made by another monk in the presence of a visitor. He was released when the envious monk repented. Alpha # 395; CHeist-IV #24; Recull # 343. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de dominicales [éd. J.A. Coppenstein, 1615], II, p. 22
  • Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 400.
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. 596.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 195.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018008.xmlTE018008.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para