Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: X, 18
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Le Schönburg est un château fort situé à proximité du village d'Oberwesel sur le Rhin.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XVIII De Ottone de Sconinburg qui per totam Quadragesimam carnes comedit, et post Pascha illis vesci non potuit.
Nobilis vir Otto de Sconinburg, patre suo existente ex illa parte maris in
servitio Domini, ipse inique egit contra Dominum, et adverses servum eius parentem
proprium. Nam sicut ipse cum suis auxiliariis condixerat, cives opidi quod iam dicto castro attinet,
dolose quasi aliquid cum eis tractaturus convocans, capere et exactionem in eos facere proponebat. Qui cum
praemuniti fugissent, uxores eorum et
liberos spoliavit Et quia tam inique egit contra suos, Dominus plaga insanabili
illum percussit. Addita est et poena mirabilis. Nam in praeterita Quadragesima
tantum appetitum habuit carnes comedendi, ut non solum eis non carere vellet, imo
etiam cocum suum ad comedendum illas secum vi compelleret. Quas cum pertinacius
manducasset per totam Quadragesimam, ventumque fuisset ad sextam feriam ante
Pascha, dixerunt ei quidam: Domine, hodie dies est Dominicae passionis, dies
Christianae afflictionis, hodie carnes omnino comedere non licet. Quibus respondit
: Ego hodie comedam sicut hactenus comedi. Mira res. In ipso sanctissimo die
Paschae quando carnes benedicuntur, et fidelibus per
sacram communionem illas comedere licentiatur, ipse illis ob praedictam transgressionem iusto Dei iudicio vesci non potuit, piscibus deinceps utens osque in diem
mortis suae.
NOVICIUS: Justus est Dominus.
MONACHUS: Ad honorem
Domini Salvatoris, de eius sacra imagine aliqua subnectam miracula; deinde veniam
ad elementa.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #34 : Abstinence from meat. A monk is punished for eating meat on Good Friday by never being able to eat it again. Alpha # 347; CHeist-X #18; H364 # 158; Recull # 299. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 231..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018687 Dialogus miraculorum: X, 14
- TE018688 Dialogus miraculorum: X, 15
- TE018689 Dialogus miraculorum: X, 16, 1
- TE018690 Dialogus miraculorum: X, 16, 2
- TE018691 Dialogus miraculorum: X, 17
- TE018692 Dialogus miraculorum: X, 18
- TE018693 Dialogus miraculorum: X, 19
- TE018694 Dialogus miraculorum: X, 20
- TE018695 Dialogus miraculorum: X, 21
- TE018696 Dialogus miraculorum: X, 22
- TE018697 Dialogus miraculorum: X,23
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.