Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De ariete in Hertene fulminato et pena totius prouinciae101.

In Hertene102 uilla dyocesis Coloniensis diues quidam arietem sericis uestitum malo103 inposuit atque iuxta theatrum erexit; erat enim dies feriatus. Conuenit maxima multitudo tam ex iam dicta uilla quam ex uicinis uillis, uiri et mulieres, iuuenes et uirgines, senes cum iunioribus, non ad laudandum nomen Domini, sed dyaboli. Dictum fuit uoce preconaria, ut choros circa arietem ducerent et, remota omni personarum acceptione, quicumque chorizando cunctos precelleret, illum cum suis insigniis sibi uendicaret. Hoc ubi sacerdos comperit, sciens ludum huiusmodi esse speciem ydolatrie et manifestum indicium uindicte diuine, ad locum accessit, ne fieret ammonuit et inhibuit, et ut amplius terrerentur, sub pena excommunicationis interdixit. Illi uerba sacerdotis non attendentes neque de excommunicatione eius aliquid curantes, compti et ornati ad choreas se ordinauerunt. Tunc ille dolens et ingemiscens, plage etiam filiorum Isrel choros ducentium circa uitulum, quem erexerant in deserto104, reminiscens, constanti uoce clamabat: "Audite, audite, filii inobedientie! Mirabilia operaturus est Deus hodie in loco isto: plaga tam terribilis puniet hanc uestram contumaciam, hanc idolatriam, ut 'filii' uestri, 'qui nascentur et exurgent, filiis suis'105 enarrare non sufficiant"106. Illis obduratis et parui pendentibus, que audiebant, Deus, qui dicit: 'Michi uindictam et ego retribuam'107, non immemor sacerdotis sui iniurie nec contumelie sibi illate, utrumque hoc ordine celerius uindicabat. Nam eodem die, cum choros circa arietem ducerent cum cymbalis et tibiis, cum fialis108 et tympanis, cum esset serenius celum, ceperunt coruscare fulmina et mugire tonitrua et tantus grando spiritusque procelle109 descendere, ut non solum locus inobedientie, sed et omnis prouincia circumcirca, unde populus uanus confluxerat, terribiliter nimis plagaretur. Ipsum uero pecus et, ut uerius dicam, ydolum ui eiusdem tempestatis ita est destructum, ut ab illa hora nem ungula eius appareret. — Ex quo probari potest, quam grauis sit culpa, quam tam repentina et tam grauis subsecuta est uindicta. Quid differt, utrum adoretur aries uiuus uel uitulus metallinus?

Sed dicit michi christianus: "Filii Isrel exercebant ydolatriam, nos uero ludum". Bene et de illis scriptum est: 'Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere'110. Choros cum canticis ducebant circa uitulum. Non puto eos, qui paulo ante uiderant Aegiptum plagis uariis percussam et mare Rubrum in transitu exsiccatum, aliquid diuinitatis credidisse in illo uitulo, quem de inauribus uxorum et filiarum suarum uidebant conflari111, sed ut 'populus dure ceruicis'112 Deum suum irritaret et seruo eius Moysi exprobraret, sicut ex littera probari potest, ludum illum dyabolicum exercebant.

Oliuerus scolasticus Coloniensis113, cum ante aliquot annos per uillam quandam transiret, arietem uidit erectum et circa illum choream cum canticis et musicis instrumentis, et quotienscumque ante arietis anteriora chorizantes transibant, ad animal suspicientes, demissis capitibus inclinantes quasi illud adorabant. Ob quod execrabile factum idem Oliuerus nunquam deinceps per eandem uillam uoluit transire.

Audiui nuper a quodam uiro religioso et litterato, quod nunquam impune transeat, quin locus, in quo tale monstrum fuerat erectum, uel grandine uel igne siue aliis plagis uastetur. Nam hoc anno114, ut de ariete taceam, Aquisgrani cum corona fuisset erecta et Iohannes regie ciuitatis plebanus arborem succidisset necnon et alias coronas, ita ut a resistentibus uulneraretur, Wilhelmus aduocatus Aquensis115 de succisione motus in contumeliam sacerdotis mox arborem altiorem erigi praecepit116. Et sicut a multis fuerat prophetatum, tam suam quam sacerdotis iniuriam necnon et antiqua peccata populi puniens, Deus post dies paucos totam pene ciuitatem tam magno et tam horribili tradidit incendio117, ut multi dicerent: "Manus Domini super nos"118. Unde, fratres, sacerdotibus ualde deferendum est et a subditis obediendum, quorum tanta est apud Deum auctoritas et in celestibus potestas, ut etiam ipsis supernis ciuibus in terra positi imperare uideantur.

Notes:
  • 101 1,17. Aus Caesarius übernommen in die Sammlung Uiaticum narrationum Nr. 55; s. oben S. 8 f. Herolt, Sermones de tempore 37. X.
  • 102 Kirchherten im Kreis Bergheim südwestlich von Grevenbroich; vgl. Fabricius, Erläuterungen V, 1, S. 40
  • 103 Von “malus”, Mastbaum.
  • 104 Exod. 32,8
  • 105 Ps. 77,6
  • 106 vgl. Eccli. 18,2
  • 107 Hebr. 10,30
  • 108 D. h. “vielis”. Über dieses auch Dial. mir. VI, 7 erwähnte Musikinstrument vgl. Du Cange unter “uitula” und “fiala”.
  • 109 vgl. Ps. 148,8
  • 110 Exod. 32,6
  • 111 eb. 32,2
  • 112 eb. 32,9
  • 113 Über den als Kreuzprediger bekannten Kölner Scholaster Oliver(† 1227) vgl. H. Hoogeweg, Die Schriften des Kölner Domscholasters, späteren Bischofs von Paderborn und Kardinalbischofs von S. Sabina Oliverus (Bibliothek des literarischen Vereins in Stuttgart 202), 1894, und zu dieser Stelle Westdeutsche Zeitschrift VII (1888), S. 252 Anm. 47; s. auch oben Band I, S. 97, 146, 168.
  • 114 1225 nach I 16 (oben S. 37).
  • 115 Über Vogt Wilhelm von Aachen, einen Reichsministerialen, der von 1215 bis etwa 1248 in seinem Amte begegnet, das auch Vater und Sohn bekleidet haben, vgl. H. Loersch, Achener Rechtsdenkmaler, Bonn 1871, S. 253, 275 ff.; H. Niese, Die Verwaltung des Reichsgutes im 13. Jahrhundert, Innsbruck 1905, S. 136 (Anm. 1), 138, 154, 185 f. Belege außer bei Loersch u. a. bei Lacomblet, Urkundenbuch II, S. 635; Böhmer-Ficker-Winkelmann, Regesta imperii V, 4, S. 2349; Chronica regia Coloniensis 1228 (ed. Waitz S. 261,5).
  • 116 A. Kaufmann, Annalen XLVII (1888), S. 27 Anm. 2 verweist auf die Abhandlung von H. Loersch über den Maibaum zu Aachen (Zeitschrift des Aachener Geschichtsvereins II, 1880, S. 117—126, 331), der eine Erinnerung an den Vorgang im Reinke de Vos v. 2781 erkennt: 'Dar hadde hê werf alse meibôm tô Aken'.
  • 117 Am 1. August 1225 nach Aegidius von Orval, Gesta episc. Leod.111,94 (SS. XXV, 119). Über die Zeit des Brandes, der früher irrtümlich ins Jahr 1224 gesetzt wurde, vgl. H. Disselnkötter, Die mittelalterlichen Zeugnisse über die großen Heiligtümer zu Aachen (Annalen 121,1932, S. 49 ff.), wo auch Caesarius berücksichtigt ist.
  • 118 vgl. Act. 13,11
Indexed exemplum: TE004388
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para