Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De sacerdote, qui infantem sumere uisus est mire reluctantem, cum indigne celebraret62

Sacerdos quidam secularis cum die quadam missam celebraret, alius, nescio quis, ei assistens uidit in patena tempore fractionis non speciem panis, sed infantis, cuius uultus satis turbulentus ac indignabundus apparuit. Quem cum sacerdos leuaret, ut sumeret, cepit idem infantulus faciem auertere et, ne sumi posset, manibus pedibusque miro modo reluctari, quasi diceret: "Aliquid in te uideo, quod perhorresco". Et quia eque mali ut boni sumunt ipsum sacramentum, etsi non rem sacramenti, tandem infans, quasi uim passus, uisus est ori eius magis inprimi quam inferri. Non semel, sed sepius ista uidit. Nutu Dei contigit, ut die quadam sacerdos cum illo, qui hac uidere meruit, de sacramento altaris loqueretur. Cui inter cetera dixit: "Uere nescio, unde sit: quotienscumque sumo corpus Christi, cum tanto labore ac difficultate sumo, quod mirari non sufficio". Cui ille respondit: "Consulo uobis, ut corrigatis uias uestras, quia hoc et hoc de uobis uidi", iam dictas uisiones per ordinem ei exponens. Quibus auditis sacerdos uehementer expauit et in ipsa hora uite preterite emendationem Deo ex corde uouit et soluit. Postea cum celebraret et secundum consuetudinem corpus Christi locasset super patenam, is, qui supra, ex latere stans et considerans infantulum hilari uultu in ea contemplatus est. Quem cum sacerdos ori applicaret, infans coniunctis manibus et pedibus totoque corpore erecto cum summa uelocitate intrauit in os eius. Quod ubi comperit tum ex relatione uidentis tum ex se ipso gratiam sentiendo, Christo tam uoce quam opere de indulto beneficio regratiari studuit. Sciens nichil Ubi acceptius esse quam pro amore eius mundum relinquere, in quodam cenobio ordinis Premonstratensis religionis habitum suscepit. O ineffabilis misericordia Christi! 'Omnia', Domine, electis tuis 'cooperantur in bonum'63. Testimonium horrende uisionis seruo tuo extitit causa salutifere conuersionis. Adhuc enim uiuit et est abbas eiusdem cenobii, uir honestus et notus michi satisque familiaris. Ut enim taceam de salute eorum, qui corpus Christi digne tractare merentur, quam salutifere sint manus ipse tractantium circa necessitates aliorum, uno prodam exemplo.

Notes:
  • 62 Aus Caesarius übernommen in die Sammlung Uiaticum narrationumNr. 16 (s. oben S. 8 f..); ferner Herbert, Cat. of tromances III, 476, 68; Herolt, Prompt, exemplorum E. 22; De Vooys, Middelnederlandse Legenden en exempelen, Groningen 1926, S. 237.
  • 63 Rom. 8,28
Indexed exemplum: TE004379
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para