Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 13
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De confessione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIII* De Aleide sanctimoniali in Lancwade, quae per con fessionem a visibili infestationeABP infestinatione. daemonis liberata est.
Bonnae civitate Dioecesis Coloniensis sacerdos
quidam fuit, nomine Petrus, eiusdem ecclesiae vicarius. Iste, nescio quo Dei
iudicio, in camerae suae ostio se suspendit. Cuius concubina, Aleidis nomine, tam
horrenda eius morte territa, saeculum deseruit, et in coenobio quodam
sanctimonialium, quod Lancwade dicitur, religionis habitum suscepit.
Die quadam, cum stans in dormitorio de fenestra prospiceret, contemplata est iuvenem, imo in iuvene daemonem,
stantem iuxta puteum muro dormitorii contiguum; qui ea vidente unum pedem super
lignum, quo ambiebatur puteus, posuit, et altero se quasi volitando, ad ipsam in
fenestram deposuit. Quam cum extensa manu per caput rapere conaretur, territa
retrorsum cecidit et clamavit, pene exanimis facta. Audito eius clamore, accurrere
sorores, in lectum suum illam reclinantes. Recedentibus illis, cum paululum
respirasset, solaque iaceret, daemon iterum affuit, et verbis quibusdam amatoriis
eam sollicitare coepit. Cui cum contradiceret, intelligens
spiritum eum esse malignum; respondit fille: Bona Aleidis, noli sic dicere,
consenti mihi, et ego te habere faciam virum honestum, probum, nobilem,
divitemque. Quare fame te crucias in hoc paupere loco, vigiliis aliisque multis
incommodis ante tempus te interficiendo? Revertere ad saeculum, et utere deliciis, quas Deus homini creavit; nihil tibi, me
duce, deesse poterit. Tunc illa: Doleo quod tamdiu te secuta sum, recede,
quia non acquiescam tibi. Post haec verba
daemon nasum mungens, contra eam ipsam
immunditiam ad parietem lecti tam fortiter proiecit, ut pars aliqua resiliens,
vestimento eius adhaereret; sicque disparuit. Eratque emunctio ipsa sicut pix
nigerrima, et tanti foetoris, ut tolerari non posset. Deinde cum spiritus ille
nequissimus die noctuque esset ei infestissimus, suaserunt quaedam ex sororibus,
ut aquam benedictam semper paratam haberet, qua venientem aspergeret; aliae vero,
ut eundem, si aquam non timeret, thurificaret. Omnia quidem haec tentavit, sed
modicum ei profuit. Nam quotiens contra se signum crucis factum vidit, aspersionem
etiam, sive thurificationem, ad modicum quidem cessit, sed mox rediit. Tunc una ceteris sororibus aetate maturior atque
prudentior, suasit ei, quatenus daemonem propius accedere sineret, et tunc alta
voce salutationem angelicam in eius faciem iacularet. Quod cum fecisset, diabolus,
ac si sagitta esset percussus, vel turbine impulsus, aufugit, nec unquam propius
ei ex illa hora accedere praesumsit.
NOVICIUS: Hactenus mirabar, quod diabolus angelicam salutationem dicere vel incipere
non potuit, sicut te dixisse recolo superius capitulo sexto.
MONACHUS: Huius loci
ibidem recordatus sum. Sanctimonialis vero tali iaculo munita, daemonem ab illa
hora vidit sine terrore, et audivit sine timore. Die quadam de his loquens cum
vire quodam religioso, suasit ille ei dicens:
Fac Priori tuo confessionem generalem pure, plene ac devote, in quantum occurrunt
memoriae, et
liberaberis omnino a daemonis huius infestatione. Cui cum consilium tale
placuisset, mox accedens ad Priorem, rogavit sibi praefigi locum et horam
audiendae confessionis. Mane, dictis matutinis, illa se praeparans, festinavit ad
locum praefixum, capellam scilicet monasterio adhaerentem, ubi Prior exspectabat.
Et ecce, daemon occurrens in via festinanti, dixit: Aleidis, quo vadis? quo
properas? Et illa: Vado confundere me et te. Tunc daemon: O Aleidis, noli,
noli, revertere, revertere. Respondit illa: Saepius confudisti me, ego modo
confundam te: Non revertar. Quam cum non posset blanditiis sive minis retrahere,
sequebatur eam usque ad locum confessionis, sicut milvus in aere super ipsam
volitans. Quae mox ut genua coram Priore flectens ad confessionem os aperuit, ille
clamans et eiulans evanuit, nec unquam ab illa hora ab ea visus vel auditus est.
Ecce hic habes manifestum exemplum, quantae virtutis sit pura confessio. Haec mihi
relata sunt a domino Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae. Cum talia, fama divulgante, cognovisset de praefata femina, sibi, cum
esset Bonnae canonicus, optime nota, ad locum per se ipsum accessit, et eo ordine,
quo dicta sunt, ab illius ore cuncta audivit.
NOVICIUS: Si confessio tanti
ponderis non esset, nequaquam daemones tam graviter turbaret.
MONACHUS: Occurrit
aliud exemplum, in quo satis cognosces, quam
gravissime exacerbentur, cum peccata nostra confitemur. Haec quae dicturus sum,
post conversionem meam facta sunt, et a domino Karolo mihi relata, aliquando
Priore nostro, tunc Abbate Vilariensi; sed nomen personae sive loci satis doleo me non retinuisse. Ait enim sic:
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1573 : Devil (demon) as youth. A girl entered a convent after her lover hanged himself. In the convent she was pursued by a demon in the shape of a youth. After she confessed, the demon was driven away. Alpha # 255; CHeist-III #13, CHeist-III #14;; H353 # 34; Recull # 216.– Ward II, p. 686. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [ed. J. A. Coppenstein, 1615], I, p. 25
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 256.
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. 256.
- VI, 19.
- Magnum speculum exemplorum (Major, 1618), Confessio, 11.
- Verdaguer Jacinto (éd.), 1881. Recull de eximplis e miracles, gestes et faules e alters ligendes ordenades per A.B.C. tretes de un manuscript en pergami del comencament del segle XV., Barcelona. 216.
- CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
-
- Herbert John Alexander, 1910. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vol. 3. H353 # 34.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 125-127.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017934 Dialogus miraculorum: III, 9
- TE017935 Dialogus miraculorum: III, 10
- TE017936 Dialogus miraculorum: III, 11
- TE017937 Dialogus miraculorum: III, 12, 1
- TE017938 Dialogus miraculorum: III, 12, 2
- TE017939 Dialogus miraculorum: III, 13
- TE017940 Dialogus miraculorum: III, 14
- TE017941 Dialogus miraculorum: III, 15
- TE017942 Dialogus miraculorum: III, 16
- TE017943 Dialogus miraculorum: III, 17
- TE017944 Dialogus miraculorum: III, 18
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.