Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 98, 4

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018522
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018522 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 98, 4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018522 (accessed 2022-12-05).« TE018522 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 98, 4) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018522 (consulté 2022-12-05)."TE018522 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 98, 4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018522 (zugegriffen 2022-12-05)."TE018522 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 98, 4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018522 (consultato 2022-12-05)."TE018522 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 98, 4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018522 (accedido 2022-12-05).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Everchard, curé de l’église Saint-Jacques de Cologne de sainte vie, fit asseoir près de lui à sa table un mendiant si répugnant que l'autre mendiant refusa de manger avec lui.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XCVIII Vita domini Everhardi plebani sancti Jacobi.

Coloniae parochiam sancti Jacobi Apostoli sacerdos quidam sanctus et religiosus regebat, quem splendor multarum virtutum illustrem fecerat. Erat autem literatus, humilis, castus, affabilis, pauperum pater, religiosorum susceptor, totius Christianae religionis amator, Deo carus, toti civitati acceptus. Ipse est dominus Everhardus praedictae ecclesiae plebanus, qui conversionem Abbatis nostri Gevardi praevidit, sicut dictum est in prima distinctione capitulo septimo. Ea quae de se beatus Job enumerat bona, huic iusto copiose satis gratia contulerat divina. Tempore quadragesimali cum civium filii, iuvenes divites ac delicati, confiterentur peccata sua, maxime carnis incentiva, quae fomentare solent multum cibaria delicata; quia tales minus in se experiebatur passiones, durius quandoque illos quam expediret arguit, dicens: Turpe est, quod homines Christiani motibus tam turpibus agitantur. Et scandalizavit pusillos, aliquam illis ingerens desperationem. Sed iustus et misericors Deus, qui Petrum ob gregis salutem cadere permisit, servum sibi dilectum flagello tentationis erudivit, et, ut subditis sciret compati, passione corripuit consimili, ita ut dicere posset cum Apostolo: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Ex hoc in se ipso didicit, quomodo aliis deberet mederi. Tempore quodam cum Abbas Hermannus, de quo supra dixi, noviter monachus factus, stimulo carnis plus quam ei placeret tentaretur, et audita fama sanctitatis eius, ipsum adisset, sperans se meritis precibusque illius aliquid posse relevari, ad missas se praeparantem ipsum invenit. Cui cum propter tempus confessionem facere, sicut proposuerat, non posset, in aure eius secretius dixit: Pater, graviter patior stimulum carnis; orate Deum, ut liberet me. Quem cum ille respexisset, quasi ex abrupto clamosa voce respondit: Certe ego simile patior; quid ergo pro vobis orare potero? Et sicut mihi retulit idem Hermannus, ex hoc ipso aedificatus recessit, quod hominem sanctum et senem sibi similia pati cognoverat. De quo narravit mihi sacerdos quidam religiosus, qui satis de vita eius noverat, quod quotiens osculum pacis alicui clericorum in missa porrigebat, magis illum, timore tentationis, ore in aliqua parte faciei tunderet, quam oscularetur. Quia virtus in infirmitate perficitur, tempore quodam Dominus dilectum suum tam valido dolore capitis, quem etiam glossa una in Apostolo vocat stimulum carnis, tentavit et afflixit, ut illum vivere taederet. Qui cum minus orare posset aut legere, adiit quendam medicum peritum, rogans sibi propter Christum contra dolorem tam continuum aliquod dari consilium. Ille magis appetens pecuniam, quam mercedem divinam, respondit: Si dederitis mihi tres marcas, bene curabo vos. Cui cum diceret vir sanctus, tres marcas non habeo, dimidiam autem libens impendam; respondit physicus: Pro tantillo nolo laborare. Tunc ille: Si haberem tres marcas, prius darem eas pauperibus, quam vobis; infirmitatem meam Deo committo. Justum Dei iudicium. Hoc cum dixisset vir beatus, et recederet, in ipsa hora dolor capitis totaliter eum deseruit, et ipsum medicum invasit. Nihil de infirmitatis quantitate minuebatur, nihil de modo et qualitate mutabatur. Ex tunc poterat ei verbo evangelico exprobrare: Medice, cura te ipsum. Hoc miraculum cuidam canonico sancti Severini, nomine Rudolpho, arte medico, a quo in eiusdem Confessoris festo fuerat invitatus, in mensa me audiente recitavit.
NOVICIUS: Quia huius venerabilis sacerdotis fama valde celebris est in urbe Colonia, peto, ut si aliqua de illo nosti aedificatoria, dicere mihi non pigriteris.
MONACHUS: Ex operibus eius plurimis pauca percepi, quae tecum communicabo. Dum die quadam corpus Domini deferret in pixide ad infirmum communicandum, et devenisset in Stratam Altam et angustam, quam ego saepius ambulavi, essetque platea eius nimis lutosa atque profunda, obvios habuit azinos frumento oneratos. Sacci enim parietem ex parte una contingebant, ex altera de strata dependebant Scholaris vero, qui praecedebat eum eum laterna, magno cum labore, nunc azinos impellens, nunc ab ipsis impulsus pertransivit. Sacerdos haec videns, et quod vir senex esset ac debilis considerans, pallere coepit ac tremere, timens ab azinis impelli, et in luti illius profunditatem cum sacramento praecipitari. Necesse erat ut tentatio talis iustum probaret, quatenus fides eius amplius claresceret. Cernens humanum deesse auxilium, ab eo quem portabat inspiratus, in haec verba prorupit: Quid est quod agitis, o azini? Numquid non consideratis quem gestem in manibus? State, descendite, date honorem Creatori vestro. In eius siquidem nomine vobis praecipio. Mira obedientia animalium brutorum. Ad vocem sacerdotis simul omnes steterunt, simul descenderunt. Accessit miraculum miraculo. Cum esset descensus laboriosus, non sunt lapsi sacci de dorsis azinorum. Quorum obedientiam vir sanctus admirans, Deumque glorificans, sine periculo ad infirmum pervenit. Hoc factum satis celebre est usque hodie in civitate Colonia. Quantae fuerit humilitatis, lectio sequens declarabit. Solebat ex consuetudine pauperes ad prandium suum vocare. Inducti sunt die quadam duo, ex quibus unus ita erat infirmus, ipsoque aspectu tam horridus, ut alter cum illo manducare recusaret. Fuerat eis mensula ex opposito sacerdotis praeparata. Quod cum vir Dei considerasset, pauperem despectum vocans et in paupere Christum honorans, sellam sibi contra se ponere iussit, et ex una scutella unoque scypho cum eo comedere et bibere non contemsit. Dicitur etiam fuisse consuetudo ei, delicata cibaria, tum propter socios et hospites, tum propter infirmos pauperes, quos in domibus lectis decubare noverat, saepius praeparasse. Cumque sibi apposita fuissent, diligentius illa conspexit, odorem hausit, manu vertit, ut sic appetitu provocato amplius tentaretur, et eis propter Christum non utendo plus mereretur. Deinde dixit puero : Vade defer scutellam istam viduae illi, vel tali pauperi sive infirmo, quia magis indigent quam ego. Cum huiusmodi operibus lucerna illa ardens luceret in domo Dei, placuit Deo, ut per talem occasionem amplius adhuc claresceret. Dominus Philippus Coloniensis Archiepiscopus dum propter castra, quae emerat beato Petro, multis debitis esset obligatus, dictum est ei a quibusdam, quod plebanus supradictus multam haberet pecuniam repositam. Missi sunt qui pecuniam accommodarent. Negante sacerdote, quod pecuniam non haberet, datis arcae suae clavibus, nihil in ea inventum est nisi calciamenta bovina et uncta, quae ad usus pauperum comparaverat. Reversi cum erubescentia qui missi fuerant, nunciaverunt haec Episcopo. Qui sibi timens, sicut audivi a quodam sacerdote, pro eodem venerabili sacerdote misit, ad pedes illius se prostravit, de illata iniuria veniam postulans. Ordinem nostrum specialiter dilexit, et cum vellet in eo converti, a quibusdam Abbatibus eiusdem ordinis est aversus, ut intellexi, scientes vitam eius esse sanctissimam, et personis saecularibus valde necessariam. Cum esset decrepitae aetatis, virtutibus consummatus migravit ad Dominum, sepultusque est in ecclesia beati Georgii Martyris.
NOVICIUS: Si virum tam sanctum et tam senem luxuria tentavit, non mirabor, si iuvenes invadit.
MONACHUS: Sicut dixi, luxuria vix alicui parcit aetati. Luxuria coluber est in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Ecce exempla.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 268-269..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018522.xmlTE018522.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para